Theodericus Flandrensis (Philippi filius)
Theodericus Flandrensis fuit filius nothus Philippi comitis Flandrensis. Inter duces Flandrensium qui ad quartam expeditionem sacram proficiscebantur, Theodericus anno 1203 Massiliae in matrimonium duxit filiam Isaacii Comneni qui se dominum Cypri et imperatorem anno 1185 proclamaverat. Haec mulier, nomine incognito, "domnicella Cypri" nuncupatur: primum Raimundo VI comiti Tolosano nupsit, secundo Theoderico. Hic igitur Cyprum advenit regnumque pro uxore sua postulavit. Rege Amalrico recusante, Theodericus uxorque eius in Armeniam ierunt.
Notae
recensere
Nexus externi
recensere- "Thierry de Flandre" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.