Thensaurochrysonicochrysides
Thensaurochrysonicochrysides,[1] vel Thesaurochrysonicochrysides,[1] nomen fictum in Titi Maccii Plauti fabula nomine Captivi, est longissimum verbum quod in antiquis libris Latinis reperitur. 28 vel 27 litteras habet.
- Heg. Quid erat ei nomen? Phil. Thensaurochrysonicochrysides.
- Heg. Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est.
- Phil. Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam.
- [nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.][2]
- ...
- Heg. Fuitne huic patér Thensaurochrysonicochrysides?
- Arist. Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem.
- Philocrati Theodoromedes fuit pater.[3]
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Cf. “Thesaurochrysonicochrysides” apud C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.
- ↑ Plautus, Captivi II.ii.285.
- ↑ Plautus, Captivi III.iv.633.
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.