The New Zealand Herald
The New Zealand Herald est diarium quotidianum Aucopoli Novae Zelandiae editum, proprietas New Zealand Media and Entertainment, societatis commercialis. Quod maxime omnium diariorum in Nova Zelandia plusquam 200 000 exemplaria anno 2006 in vulgum quotidie spargebat, antequam numerus exemplarium ad 144,157 ante Decembrem 2014 decreverat.[2] Eius principalis regio circulationis est Regio Aucopolitana; venumdatur quoque per multum Insulae Septentrionalis, Regione Northlandia, Waikato, et King Country non exceptis.[3] Diarium, a Gulielmo Chisholm Wilson conditum, primum die 13 Novembris 1863 divulgatum est.
Notae
recensere- ↑ Tonson 1970.
- ↑ "ABC statistics". New Zealand Audit Bureau of Circulation.
- ↑ "NAB - New Zealand Herald". Newspaper Advertising Bureau. 2012
Bibliographia
recensere- Tonson, A. E. 1970. New Zealand Armorist 3:18.
Nexus externi
recensere- Situs proprius.
- Sold on APN. Pro auctoribus praeconiorum.