Thaïs Alexandrina (Graece Θαΐς)[1], anno 340 mortua, est sancta monacha eremitis Christiana, cuius memoriam ecclesia Catholica 8 Octobris colit, Ecclesia Orthodoxa 8 Octobris calendario Iuliano[2].

Sancta Thais in monasterio (chalcographia Batava initio saeculi XVII facta)

Vide etiam paginam discretivam: Thais

VitaRecensere

Meretricis filia et ipsa meretrix, Thais magnam pecuniam de civibus Alexandrinis recipiebat; sanctus Paphnutius ad eam venit et sermone eius persuasa Thais omnes divitias suas in foro incendit et in monasterium abit, ubi tres annos in solitudine degit, semel die aliquod edens. Post tres annos Paphnutius sanctum Antonium interrogavit, an Deus Thaidi ignosceret; Antonius discipulos suos orare iussit, et Paulo Simplici discipulo visio fuit: vidit in caelo lectum pretiosum stratis incredibilibus opertum et a tribus virginibus claris custoditum. Hoc est Antonio magistro meo, Paulus clamavit; sed vox ei respondit: Non, sed Thaidi. Paphnutius Thaidi dixit, ut Dominus peccata eius ignovisset, sed cum e solitudine eam educi temptavisset, Thais noluit. Post quindecim dies aegra facta est et cum etiam tres dies praeteriissent, mortua est.

 
Sancta Thaïs (Parmigianino)

In litterisRecensere

Vita Thaidis Graeca a Dionysio Exiguo Latine versa est; nota est et vita Latina anonyma; et in Legendam auream Thaidis vita inclusa est. Marbodus Redonensis hexametris vitam narravit. Hrotsvitha Gandeshemensis drama de Thaide et Paphnutio composuit. In Heroidibus Helii Eobani Hessi epistolas Thaidis et Paphnutii invenire potes.

NotaeRecensere

  1. Interdum Thaisis; gen. Thaidis et Thaisis.
  2. 21 Octobris Gregoriano.

Nexus externiRecensere

  • De vitis Thaidis, cum nexibus (Anglice)
  • Vita Thaidis in Legenda aurea (p. 677)
  • Vitae Thaidis in Actibus Sanctorum (cum carmine Marbodi)