Textus Constitutionis Civitatum Foederatarum Americae in Latinum conversus

Constitutio Civitatum Foederatarum Americae est principalis Civitatum Foederatarum Americae lex, die 17 Septembris 1787 Philadelphiae in urbe perfecta. Haec versio Latina[1] hic exhibitur ut auxilium sit eis qui de Civitatum Foederatarum Rectione Latine scribant.

Suadetur ut haec pagina ad Vicifontem moveatur.

Sententiam tuam profer apud paginam disputationis.

Haec formula ({{Movenda ad Vicifontem}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
Sigillum Magnum, Frons

Quotiens poterant, Vicipaediani auctores, ad propositum, normis linguisticis typographicisque classicis usi sunt.[2] At simul auctores aliquos linguae saeculi duodevicensimi publicae[3] aspectus quoque cultivare voluerunt, ut structura et notiones speciales eius aetatis adserventur. Necesse fuit, exempli gratia, terminis legitimis uti eius aetatis, sicut attinctura[4] et Litterae Marcarum Repraesaliarumque.[5] Quae cum ita sit, auctores semper has locutiones in litteris Latine scriptis eius aetatis invenerunt.

Verumtamen lectori cavendum est, quod multa menda adhuc manere possunt.

Praefatio

recensere
 
Sigillum Magnum, Tergum
 
Capitolium ubi Senatus et Camera Repraesentantium sunt.
 
Sigillum Congressus
 
Despectus in Cameram Repraesentantium in Capitolio sitam
 
Sigillum Camerae Repraesentantium

Nos Civitatum Foederatarum Populus, ut Consociationem meliorem perficiamus, Iustitiam instituamus, Pacem domesticam repromittamus, defensae publicae provideamus, bonam vivendi condicionem promoveamus, et Libertatis Fortunam nobis et nostris posteris percipiamus, hanc Constitutionem pro Foederatis Americae Civitatibus constituimus et instituimus.

Articulus I

recensere

Sectio 1

recensere

Omnes potestates legiferae hic datae assignabuntur in Congressum Civitatum Foederatarum, constitutum in Senatu et Camera Repraesentantium.

Sectio 2

recensere

Camera Repraesentantium ex Membris componetur, electis secundo quoque anno a Civitatum singularum Populis; cuius Suffragatores omnia adiuncta habebunt, quae necessaria sunt Suffragatoribus Bracchii numerosissimi illius Civitatis Coëtus Legiferi.

Nemo Repraesentans erit, qui minus quam viginti quinque Annos Natus est, qui minus quam septem Annos Civitatum Foederatarum Civis est, aut qui, cum a Civitate electus sit, adhuc non Vivit in Civitate ea.

[Repraesentantium numerus et vectigalum directorum quantitas inter varias Civitates hac in consociatione proportionaliter assignabuntur, secundum eorum respectivos Numeros, qui decernentur addendo Hominum liberorum Numerum, inclusis hominibus ad Munus Annos Quosdam astrictis, exclusisque Indis sine vectigalum obligatione, ad tres quintas partes omium aliorum Hominum.][6] Enumeratio actualis intra Spatium trium Annorum facetur, postquam primum Congressus Civitatum Foederatarum convenit, et iterum intra quodque Spatium decem Annorum subsequens, secundum Methodum futuris Legibus indicatam. Numerus Repraesentantium numquam unum pro triginta miliis civium excedebit, et omni Civitati ad Minimum unus Repraesentans erit; et, usque eum tempus cum civium ennumeratio proficiatur, Civitati Novae Hantoniae eligendi sunt tres, Massachusettae octo, Rhodensis Insulae et Providentiae Arbusta unus, Connecticutae quinque, Novo Eboraco sex, Novae Caesareae quattuor, Pennsilvaniae octo, Delevariae unus, Terrae Mariae sex, Virginiae decem, Carolinae Septentrionali quinque, Carolinae Meridionali quinque, et Georgiae tres.

Sede Repraesentantiva Civitatis cuiusque vacante, eius Auctoritas Exsecutoria Iussa ad Suffragium edet, ut sedes repleatur.

Camera Repraesentantium proprios Magistratus et Oratorem eliget; et sola ea Poterit magistratus Accusare ut submoveantur.

Sectio 3

recensere
 
Despectus in Conclavem Senatus
 
Sigillum Senatus

Senatus Civitatum Foederatarum duobus Senatoribus ex quaque Civitate componetur, omni sex annos [a Coëtu Legifero eius Civitatis][7] electo; et quique Senator unum Suffragium haberit.

Continuo postquam primae Electionis causa congregantur, ei in tres classes quam aeque dividentur. Sedes Senatorum primae Classis secundo Anno vacabuntur, secundae Classis quarto Anno, tertiae Classis sexto Anno, ut triens secundo quoque Anno eligendus sit; [et si sedes resignando vel aliquomodo vacentur, Coëtu Legifero in recessu Exsecutivus eius potest Delegatos momentarios assignare, usque cum Coëtus Legifer iterum Congredat, qui tunc sedes Vacantes replebit].[7]

Nemo Senator erit, qui minus quam triginti Annos Natus est, qui minus quam novem Annos Civitatum Foederatarum Civis est, aut qui, cum electus sit, adhuc non Vivit in Civitate pro qua electus erit.

Praeses Vicarius Civitatum Foederatarum Praeses Senatús erit, sed Suffragio carebit, nisi aeque se dividant.

Senatus sibi alios Magistratus eliget; et quoque Praeses pro tempore, ubi Praeses Vicarius abest aut Magistratum Praesidis Civitatum Foederatarum exercebit.

Senatus solus omnes Accusationes ut Magistratus submoveatur iudicare Potest. Ad illas Causas consedentes sub Ius Iurandum vel Affirmationem erunt. Cum Praeses Civitatum Foederatarum iudicetur, Summus Iudex praeerit: Et Nemo sine Concorditate besis Membrorum praesentium condemnabitur.

Iudicium in Accusationis Causis numquam excedet ultra eum a Magistratu submovere et eum ab omnibus Munere inhabilitare, honoris, Confidentiae, et Lucri causa sub Civitatibus Foederatis; sed Persona convicta tamen erit obnoxia ad Arcessendum, Iudicium et Poenas, secundum Leges.

Sectio 4

recensere

Horas, Locos, et Modos Suffragia pro Senatoribus et Repraesentatibus vocandi Coëtus Legifer in quaque Civitate dictabit; sed Congressus talia Praecepta in quaque hora Legitime potest mutare, praeter Locum ubi Senatores electi sunt.

Congressus ad minimum semel quoque in Anno congredietur, [et talis Coëtus primo Lunae die Decembris erit],[8] nisi ei Legibus alium Diem ascribant.

Sectio 5

recensere
 
Ephemeris congressionalis cui nomen Anglicum Congressional Record (Latine Acta Congressionalia) est

Utraque Camera Electiones, Suffragia, et propriorum Membrorum adiuncta Iudicabit, et ad Negotium agendum Plerusque eorum Sufficiet; sed numerus defectus potest consistere in dies, et dari potestatem, ut absentia Membra ad Congressum compellant, tali Modo et Poenis, sicut quaeque Camera potest ei providere.

Utraque Camera potest sua Praecepta de re Agenda instituere, suorum Membra propter mores imcompositos poenire, et, bessibus eorum Concurrentibus, Membrum expellere.

Utraque Camera Ephemeridem suorum Actorum tenebit; et subinde eandem potest edere, praeterquam Partes, quae, Sententia sua, Clandestinitatem requirant; et, cum quinta eorum Praesentum pars ita Petant, numerus qui super Quaestione disputata sic aut non aiunt in Ephemeride scribendus est.

Neutra Camera, in Congressus Sessione, nisi altera Consentiat, plures quam tres dies consistet, nec ad alium Locum quam illum ubi ambae Camerae sedebunt.

Sectio 6

recensere

Senatores et Repraesentantes pro Muneribus suis Pensione, quam Lex statuit, ex Aerario Civitatum Foederatarum luentur. Omnes Semper, nisi Perduellionem, Feloniam, aut Confracturam Pacis facessant, fruentur Privilegio ne praehensi sint, dum Camerae Sessionem Assistunt et ab eadem eunt et redeunt; et propter nullam Orationem nec Disputationem in utraque Camera factam, numquam alio Loco interrogabuntur.

Nullus Senator nec Repraesentans, per tempus propterquam electus est, quemquam ad Magistratum eligetur sub Auctoritatem Civitatum Foederatarum, qui creatus est aut cuius Emolumenta augantur, eodem tempore; et Nemo qui Magistratu sub Civitatibus Foederatis fungitur, Membrum utriusque Camerae erit, dum Magistratu Continuat.

Sectio 7

recensere
 
Sigillum Monetae Civitatum Foederatarum, partis Aerarii Civitatum Foederatarum.
 
Dollarium Civitatum Foederataum anni 1886, cui tunc adhuc argentum aderat.

Omnes leges ad Vectigal adsumendum a Camera Repraesentantum orietur; sed, sicut omnibus aliis legibus agitur, Senatus semper potest Correctiones proponere aut cum correctionibus propositis concurrere.

Omnis Rogatio, a Camera Repraesentantum et Sentatu approbata, antequam Lex facta est, ad Praesidem Civitatum Foederatarum praebebitur; Praeses, si eam approbet, signabit; sed, si discrepet, eam Congressui reddet, Contradictiones mittens ad Cameram ubi oritur, quae has Contradictiones in Ephemeride scribens postea eam retractabit. Rogatione retractata, si tamen bes eorum ad Legem facturam consentiant, Rogationem cum Contradictionibus indicatis ad alteram mittent Cameram, quae tunc quoque Rogationem retractabit; et si bes huius Camerae Eam quoque approbant, tunc illa continuo Lex facta est. Semper autem Cum ita sit, Suffragia ambarum Camerarum Sic et Non dicendo facentur, et Nomina eorum qui dicant pro aut contra Legem in Ephemeride cuiusque Camerae respective scribebuntur. Quandoque Praeses intra decem dies (praeter Solis diem) Legem ei Propositam non reddiat, Eadem continuo Lex erit, tamquam si eam signabit, nisi Congressus se consistendo Redditum impedat, quo casu Lex non erit.

Omne Iussum, Consilium, aut Suffragium de quo Senatus et Camera Repraesantatum Concurrere debent (praeterquam quaestiones de Sessione Consistenda) ad Praesidem Civitatum Foederatarum praebebitur; et, antequam ipsum Effectum sit, a Praeside comprobabitur, aut, ab eo improbato, a duobus tertis partibus Senatus Cameraeque Repraesentantium denuo approbanda est, secundum Praecepta et Finalitates iam in Rogationis Casu praescriptas.

Sectio 8

recensere
 
Sigillum Muneris Tabellarii in usu usque ad annum 1970.
 
Sigillum Exercitus Civitatum Foederatarum.
 
Sigillum Copiae Navalium Civitatum Foederatarum.
 
Sigillum Custodis Nationalis Civitatum Foederatarum, qui partem maiorem Militiae Descriptae constituit. Secundum anni 1903 Militae Actum, Militia Indescripta in plurimis viribus inter 18 et 45 annos natis et quoque nonnullis mulieribus constat.

Congressus potestatem habebit Ut Vectigalia, Portoria, Indictiones, et Venalicia imponant colligantque eo consilio, ut Debita solveantur et Defensae et Bonae Publicae provideant; sed omnia Portoria, Indictiones, et Venalicia aequabiliter per omnes Civitates Foederatas erunt;

Ut Pecunias sub fide Civitatum Foederatarum mutuentur;

Ut Commercium cum aleinis Nationibus, et apud complures Civitates, et cum Gentibus Indicis moderentur;

Ut aequabilia Naturalizationis Praecepta et aequabiles Decoctionum Leges per omnes Civitates Foederatas instituant;

Ut Monetam cudant, et moderentur Aestimationem eius, et Monetarum alienarum, et Commoda Pondera Mensurasque statuant;

Ut eos punire, qui Pignora et actualem Civitatum Foederatarum Monetam simulent, comparent;

Ut Officinas Tabellarias et Vias Tabellarias instituant;

Ut Scientiae et utilium Artium Progressum citent, Auctoribus Inventoribusque Privilegia percipientes definitis Temporibus exclusiva ad suas proprias Litteras et Repperta;

Ut Tribunalia inferiora Summo Iudicio instituant;

Ut Piraticas et Felonias altis Maribus factas, et Iniuria contra Ius Gentium, definant et poeniant;

Ut Bellum indicant, Litteras Marcarum Repraesaliarumque concedant, et Praecepta de Terra Marique Praehendo faciant;

Ut Exercitus creent et sustineant, sed nulla Pecunia illud ad Propositum data temporis Spatium diutius duobus annis tantum erit;

Ut Copias Navales comparent et sustineant;

Ut Praecepta pro Gubernatione Moderationeque Copiarum terrestrum navalumque faciant;

Ut rebus provideant, quibus Militia provocetur ad Consociationis Leges perpellendas, Rebellationes opprimendas, et Invasiones repellendas; . . .

Ut rebus provideant, quibus Militia componatur, armetur, et disciplinetur, quibusque eius Pars quae ad Civitatum Foederatarum Munus adhibeantur gubernetur, servantes ad proprias Civitates Praefectos Praeficere et Imperium excercere, ut Militiam secundum doctrinas a Congressu praescriptas doceant;

Ut ei soli Leges ferant in omnibus Casibus quibuscumque super talem regionem (quae decem mille pedes quadratas non excedat) sicut potest, per quorundam Civitatum Deditionem a Congressu ascitum, fieri Sedes Rectionis Civitatum Foederatarum, et ut Imperium simile exerceunt super omnes Locos, quos emunt Consensu Coëtus Legiferi illius Civitatis ubi Iidem siti sint, ut Castra, Entecas, Armamentaria, Navalia, et alia Aedificia utilia Constituant; Et

Ut omnes Leges faceant aptas ac necessarias, ut antecedentes Potestates et omnes alias Potestates Execeantur, quas haec Constitutio assignat Rectioni Civitatum Foederatarum, vel cuiquam Ministerio vel Magistratui eius.

Sectio 9

recensere
 
Constitutio commercium illud triangulare, quo servos Africanos ad Civitates Foederatas vehebant, usque ad annum 1808 impedire vetabat.

Migratio vel invectio talum hominum, quos Civitates nunc stantes ammitunt, a Congressu non vetabitur priusquam Annum mille octigenta et octo, sed vectigal vel portorium potest imponeri super tali invectione, non excedens decem dollarium cuique Personae.

Nulla Rogatio de Attinctura aut Lex ex post facto approbabitur;

Privilegium de iussis Habeas Corpus edicendis non suspendetur, nisi cum in Rebellationis vel Invasionis Casibus Incolumitas publica id requirit.

[Nulla capitatio aut alium Vectigal directum deponatur, nisi in proportione Censui vel Enumerationi quam hic antea habere derigant.][9]

Nullum Vectigal vel Venalicium super Res e Civitate quaquam exportatas deponatur.

Nullus Portus unius Civitatis per Comercii vel Vectigalis Moderationem super portus alterium praeferetur: nec Naves destinatae ad unam Civitatem, vel ab una, astringetur, ut in alteram ineant, meent, aut Portoria ibi solvant.

Nulla Pecunia ab Aerario trahetur, nisi Sequentes Acta lege facta quae id Assignant; et semper Descriptio et Ratio de Acceptis et Expensis omnis Pecuniae publicae certis temporibus edentur.

Nullus Nobilitatis Titulus a Civitatibus Foederatis dabitur: Et nemo, qui Quaestus vel Fidei Magistratum sub eis tenet, nisi Congressus consentit, ullum donum, Emolumentum, Magistratum, vel Titulum, cuiuscumque generis, ab ullo Rege, Principe, aut aliena Civitate accipiet.

Sectio 10

recensere

Nulla Civitas in ullum Pactum, Foedus, aut Confoederationem inibit; Litteras Marcarum Repraesaliarumque concedet; Fidei Rogationes edet; ullam Rem nisi aurum aut argentum Oblationem pro Debita solvendo facet; ullam Attincturae Rogationem, Legem ex post facto, vel Legem pactorum Obligationes impedientem approbabit; aut Nobilitatis Titulum dabit.

Nulla Civitas, sine Congressus Consensu, ullum Vectigal aut Portorium rebus Importatis vel Exportatis imponet, nisi absolute oportet ut suas inspecendi Leges exerceat; et Redditus omnium Portatoriorum Vectigaliorummque coacervatus, quem ulla Civitas a rebus Importatis vel Exportatis cogat, erit Usui Aerarii Civitatum Foederatarum; et omnes tales Leges potest Emendare et Gubernare Congressus.

Nulla Civitas, sine Congressus Consensu, ullum Amphorati Portorium imponet, Copias armatas aut Naves bellicas Pacis tempore tenebit, in Pactum aut Tractatum cum alia Civitate aut aliena Potentia inibit, aut Bellum geret, nisi sit re vera irrupta, aut in tali Periculo imminenti quod moram non admittit.

Articulus II

recensere
 
Georgius Washingtonius, primus Praeses Civitatum Foederatarum Americae, a Rembrando Peale pictus. Praesidis Washingtonii actus munus pro Praesidibus posteris definit.
 
Sigillum Praesidis Civitatum Foederatarum.
 
Ioannes Adams, primus Praeses Vicarius Civitatum Foederatarum et secundus Praeses eorum.
 
Sigillum Praesidis Vicarii Civitatum Foederatarum.
 
Domus Alba, sedes officinaque Praesidis Civitatum Foederatarum Americae.

Sectio 1

recensere

Potestas exsecutoria in Praesidem Civitatum Foederatarum Americae assignabitur. Is suum Magistratum Spatium quattuor Annorum quoddam tenebit, et cum Praeside Vicario idem Spatium electo, eligendus est sic:

Quaeque Civitas, quo Modo eius Coëtus Legifer dirigit, Electorum Numerum delegabit, aequalem universo Senatorum Repraesentantiumque Numero, quod ei Civitati in Congressu pertineat; sed nihil Senator nec Repraesentans, nec homo qui sub Civitatibuss Foederatis Quaestus vel Fidei Magistratum habeat, sicut Elector delegabitur.

[Electores in suis Civitatibus propriis congredientur, ubi suffragia Cistis ferent pro duobus hominibus, quorum ipsiscum eandem Civitatem ad minimum unus non Cohabitat. Et facent ii omnium suffragatorum Hominum et cuiusque suffragiorum Numerorum Inventarium; quod Inventarium subscribent et certificabunt, et consignatum ad Sedem Civitatum Foederatarum Rectionis transmittent, directum ad Praesidem Senatus. Praeses Senatus Coram Senatu Cameraque Repraesentantum omnes Consignatas aperiet, et Suffragia tunc numerabuntur. Homo qui maximum Suffragii Numerum habet erit Praeses, si talis Numerus Plerusque Numeri Electorum assignatorum est; et si plus quam unus et Numeri Plerumque et aequalem Suffragii Numerum habet, tunc Camera Repraesentantum, ut unum ex eis Praesidem eligant, suffragia Cista feret; et si Nullus Suffragii Plerumque habeat, tunc ex quinque eorum altissimis in Inventario Camera illa Modo simili Praesidem eliget. Cum autem Praesidem eligant, Suffragia per Civitates ferent, cuiusque Civitatis Repraesentatio singulum Suffragium ferens; quorum ad Propositum Membrum vel Membra duorum tertiae Civitatum necesse aderunt, et Plerisque Civitatibus oportet una Eligere. Omni casu postquam Praeses electus est, Homo cui maximus Suffragii Numerus est, Praeses Vicarius erit. Si autem duobus aut pluri Suffragia sunt aequalia, Senatus Cistis ferens inter eos Praesidem Vicarium eliget.][10]

Congresui licet decernere Tempus Electores eligendi et Diem eos Suffragia ferendi; qui Dies per omnes Civitates Foederatas idem erit.

Nemo, nisi qui natus est Civis, aut qui, cum haec Constitutio adoptata est, Civis Civitatum Foederatarum est, potest ad Praesidis Magistratum eligi; nec potest eligi quique Homo adhuc non iam triginta quinque Annos natus, quin iam quattuordecim Annos in Civitatibus Foederatis Vixit.

[Cum Praeses a Munere Submoveatur, aut Moriatur, Abdicet, aut Muneris Potestates et Officia exercere Nequeat, haec Praesidi Vicario defluent, et Congressui Legibus licet Casu amborum Praesidis et Praesidis Vicaii Submovendi, Moriendi, Abdicandi, vel Nequiendi providere, dicens Magistratum qui deinde sicut Praeses fungitur, et talis Magistratus siquidem aget, donec Incapacitas submoveatur, aut Praeses elegetur.][11]

Praeses, certis Temporibus dictis, pro Munere suo, Pensionem accipiet, quae nec augescit nec decrescit per Spatium temporis quo electus est, sed illo Spatio alterum Emolumentum accipiet nec a Civitatibus Foederatis, nec ab quaquam eorum.

Priusquam in Muneris Administrationem inibit, Affirmatio vel Ius quod sequitur iurandum adsumet: "Solemne Iuro (aut Affirmo) quod devote Munere Praesidis Civitatum Foederatarum fungar, et, quantum possim, Civitatum Foederatarum Constitutionem asservabo, custodiam, et defendam."

Sectio 2

recensere

Praeses Exercitus Copiarumque Navalium Civitatum Foederatarum Imperator erit, et Militarum Civitatum singularum, cum hae ad actuosum Munus Civitatum Foederatarum appellentur; potest Sententiam Primi Magistratus cuiusque Ministerii exsecutorii de quaquam re Officiis suis spectante scriptam requirere, et potest Missiones et Indulgentias pro Offensis contra Civitates Foederatas Donare, praeterquam in Causis Magistratus Submovendi.

Potestatem habebit, si Senatus Consentit et Commendat, ad Foedera icenda, cum bes Senatorum praesentum concurrent, et subrogabit, et si Senatus Consentit et Commendat, creabit Legatos, alios Ministros publicos, Consules, Iudices Iudicii Summi, et omnes alios Magistratus Civitatum Foederatarum, cuius Creationi hic non aliter provideatur, et Legibus instituatur: sed Congressus, prout rectum reatur, Legibus potest providere, ut Magistratus inferiores Praeses solus, Legum Iudicia, vel Ministrorum Kaputa Creent.

Praeses potestatem habebit, ut omnes Vacuitates compleat, quae, dum Senatus consistit, accidunt, donando Commisiones quae Fine Sessionis proximae expirant.

Sectio 3

recensere

Congressui interdum Indicia Status Consociationis dabit, et Consilia, ut Intuantur, Commendabit, quae necessaria et conducibilia censebit; potest, Temporibus insolitis, unam vel ambas Cameras convocare, et Cum eae inter se Discrepent de Consistendi Tempore, potest eas Consistere ad Tempus quod rectum censebit; Legatos et alios Ministros publicos accipiet; Curabit ut Leges fideliter exerceant, et omnes Civitatum Foederatarum Praefectos allegabit.

Sectio 4

recensere

Praeses, Praeses Vicarius et omnes Magistratus Civitatum Foederatarum, a Munere submovebuntur, quos Senatus Condemnat ob Perduellionem, Corruptelam, vel alia alta Scelera et Peccata.

Articulus III

recensere
 
Sigillum Summi Iudicii Civitatum Foederatarum.
 
Ioannes Jay primus Summus Iudex Civitatum Foederatarum, a Gilberto Stuart pictus.
 
Aedificium Summi Iudicii Civitatum Foederatarum Vasingtonia, Regio Foederalis.

Sectio 1

recensere

Potestas iudicialis Civitatum Foederatarum assignabitur in unum summum Iudicium, et in tales inferiores Iudicia sicut Congressus interdum potest constituere et instituere. Iudices, Iudiciorum et summi et inferiorum, dum bene se Gerunt, Magistratrus tenebunt; et dictis Temporibus pro Muneribus suis Pensionem accipient, quae dum magistratu Continuant non decrescet.

Sectio 2

recensere

Potestas iudicialis ad omnes Causas pertinebit, in Lege et Aequitate, surgentes sub hanc Constitutionem, Leges Civitatum Foederatarum, at Foedera facta, vel factura, sub eorum Auctoritate; ad omnes Causas, quae Legatos, et alios Ministros et Consules afficient; ad omnes Causas de Iurisditione navali et maritima; ad Controversias cui Civitates Foederatae rea erunt; ad Controversias inter duas et plures Civitates; inter Civitatem quandam et Cives aliae Civitatis; inter Cives variarum Civitatum; inter Cives eiusdem Civitatis simul petentes Terras sub variarum Civitatum Donationibus; inter Civitatem, vel Cives eorum, et Civitates alienas.

Omnibus in Causis quae Legatos, alios Ministros et Consules afficient, et in quibus Civitas quaedam rea est, summum Iudicium Iurisdictionem originalem habebit. Omnibus in aliis Causis antea dictis, summum Iudicium Iurisdictionem appellatoriam habebit, et ad Leges et ad Argumenta Facta, cum talibus Exceptionibus, et sub talibus Praeceptis quae Congressus facet.

Iudicium omnium Scelerum, praeterquam Causas Magistratus Submovendi, per Consilium erit; et talis Iudicium in Civitate ubi dicta Scelera facta erunt habebitur; sed, scelere nulla in Civitate facto, Iudicium tali Loco aut Locis habebitur sicut Congressus Legibus derexisse poterit.

Sectio 3

recensere

Perduellio contra Civitates Foederatas sola in Bellum contra eas gerendo, aut ad suos Hostes adherendo illos Auxilium et Solacium dando, constabit. Nemo ob perduellionem condemnabitur nisi per Testimonium duorum testum ad eundem Actum apertum, aut per Confessionem in Iudicio publico.

Congressus postestatem habebit, ut Perduellionis Poenam dicat, sed nulla Perduellionis Attinctura Corruptelam Sanguinis, vel Damna postquam Homo attinctus Vivit, aget.

Articulus IV

recensere

Sectio 1

recensere

Plena Fides et Auctoritas omni in Civitate dabitur Actibus, Actis, et Actionibus omnium Civitatum aliarum. Et Congressus per Leges generales potest Modum praescribere, quo tales Actus, Acta, et Actiones probabuntur, et Effectum eorum.

Sectio 2

recensere

Cives cuiusque Civitatis omnia Privilegia et Immunitates, quas Cives variis in Civitatibus habent, debebuntur.

Homo in quaque Civitate ob Perduellionem, Feloniam, vel alia Scelera accusatus, qui ab Iustitia fugans in alia Civitate repperitur, Auctoritate exsecutoria Civitatis e qua fugabat eum postulante, continuo tradetur, ut ad Civitatem Criminis Iuridictionem habentem submoveatur.

[Nemo ad Munus aut Laborem astrictus in una Civitate, sub Legibus eius, in aliam effugens, Ob Legem aut Praeceptum in eo, ab tali Munere aut Labore absolvetur, sed is Reo, cui Munus aut Labor debeatur, Postulanti tradetur.][12]

Sectio 3

recensere

Novae Civitates in hanc Consociationem a Congressu possunt admitti; sed nullae Civitates novae formabuntur aut instituentur intra Iuridictionem cuiusquam alius Civitatis; nec nulla Civitas formabitur per coniunctionem duarum vel plurum Civitatum, sine Consensu et Coëtuum Legiferorum Civitatum sollicitarum et Congressus.

Congressus potestatem haberit, ut omnia Praecepta et Regulas necessarias de Regione et alia Re adpertenente Civitatibus Foederatis facent; et nullum quidquam in hac Constitutione interpretabitur, ut opiniones praeiudicentur contra Postulata Civitatum Foederatarum, vel cuiusquam singulae Civitatis.

Sectio 4

recensere

Civitates Foederatae repromittent, ut omnes huius Consociationis Civitates Formam Rectionis Republicanam habebunt, et omnem eorum defendent contra Invasionem; et, Coëtu Legifero eius Postulante, vel Exsecutivo eius Postulante (Cum Coëtus Legifer convenire non potest), contra Violentiam domesticam.

Articulus V

recensere
 
Iacobus Madison, qui "Constitutionis Pater" appellatus primas decem emendationes nomine "Rogatio Iurum" (Anglice: Bill of Rights) anno 1789 proposuit

Congressus, quandoque bes utriusque Camerae id necessarium censebuntur, Emendationes huius Constitutionis proponet, aut, Coëtibus Legiferis besis Civitatum Postulantibus, Conventum ut Emendationes proponant convocabit, quae Emendationes, in utroque Casu, vim habebuntur ad omnia Proposita et Consilia, sicut huius Constituionis Partes, cum ratificatae sunt a Coëtibus Legiferis trium quartae partium variarum Civitatum, aut a Conventibus ex tribus quartis partibus eius, prout Congressus unum vel alterum Ratificandi Modum potest proponere; Provisum ut nulla Emendatio, quam priusqam Annum Mille octigenta et octo facentur, in nullo Modo primam et quartam Clausulas Nonae Sectionis primi Articuli afficit; et ut nulla Civitas, sine eius Consensu, a Suffragio aequali in Senatu privabitur.

Articulus VI

recensere

Omnia Debita contracta et Negotia incohata, antequam haec Constitutio Adoptetur, vim habebunt contra Civitates Foederatas sub hac Constitutione, sicut sub Confederationis Articulis.

Haec Constitutio, et Leges Civitatum Foederatarum quae eam Sequendo facentur; et omnia Foedera facta, aut quae facentur, sub Auctoritate Civitatum Foederatarum, Summae Leges Terrae erunt; et Iudices in omnibus Civitatibus ea re astringetur, nihilominus quaequam Res in Constitutione aut Legibus cuiusquam Civitatis ad Contrarium.

Senatores et Repraesentantes antea dicti, et Membra variorum Coëtuum Legiferorum Civitatum, et omnes Magistratus exsecutivi iudicialesque, et Civitatum Foederatarum et variorum Civitatum, astringentur per Affirmationem vel Ius Iurandum, ut hanc Constitutionem sustineant; sed nulla Probatio religiosa umquam requiretur sicut Condicio ut ad Magistratum vel Confidentiam publicam sub Civitatibus Foederatis admittatur.

Articulus VII

recensere
 
Conspectus Conventus tredecim Civitatum, qui anno 1787 Constitutionem scripserunt.
 
Vexillum Civitatum Foederatarum Americae Hodienum, cum tredecim clavis (tredecim civitates originales repraesentantibus) et quinquaginta stellis (quinquaginta civitates hodiernas repraesentantibus).

Sufficiet ut Conventus novem Civitatum hanc Constitutionem ratificent ad eam Instituendam inter Civitates eandem Ratificantes.

Subscripta

recensere

Facta in Conventu per Consensum Unanimum Civitatum praesentum Septendecimo Die Septembris Anno Dommini mille septingenta Octoginta et septem, et Libertatis Civitatum Foederatarum Americae Duodecimo. In Testatmentum cuius, Nos hic subscribimus nostra nomina.[13]

George Washington - Praeses et vicarius Virginae

Nova Hantonia - John Langdon, Nicholas Gilman

Massachusetta - Nathaniel Gorham, Rufus King

Connecticut - Wm Saml Johnson, Roger Sherman

Novum Eboracum - Alexander Hamilton

Nova Caesarea - Wil Livingston, David Brearley, Wm Paterson, Jona. Dayton

Pensylvania - B Franklin, Thomas Mifflin, Robt Morris, Geo. Clymer, Thos FitzSimons, Jared Ingersoll, James Wilson, Gouv Morris

Delevaria - Geo. Read, Gunning Bedford jun, John Dickinson, Richard Bassett, Jaco. Broom

Terra Maria - James McHenry, Dan of St Tho Jenifer, Danl Carroll

Virginia - John Blair, James Madison Jr.

Carolina Septentrionalis- Wm Blount, Richd Dobbs Spaight, Hu Williamson

Carolina Meridionalis- J. Rutledge, Charles Cotesworth Pinckney, Charles Pinckney, Pierce Butler

Georgia - William Few, Abr Baldwin

Attestor: William Jackson, Scriba

  1. Versa est a Vicipaedianis ab anno 2008.
  2. Semper usi sunt e.g. coniunctione cum loco quum. Vocabula nova quoque evitavimus sicut legislativus et unio pro qua utimur vocabulis classicis legifer et consociatio.
  3. Vide e.g. scripturas latinas Isaaci Newtoni.
  4. Anglice: Attainder.
  5. Anglice: Letters of Marque and Reprisal.
  6. Emendatione XIV mutatus est
  7. 7.0 7.1 Emendatione XVII mutatus est
  8. Emendatione XX mutatus est
  9. Emendatione XVI mutatus est
  10. Emendatione XII mutatus est
  11. Emendatione XXV mutatus est
  12. Emendatione XIII mutatus est
  13. Subscripta subter hic data non convertimus propterea quod per se non tantum nomina sunt, sed signa personalia ab his hominibus hunc textum adfirmantibus data. Qua de causa Wm non conventendum est in William nec Guilielmus!

wikisource:de:Verfassung der Vereinigten Staaten von Amerika wikisource:el:Σύνταγμα των Ηνωμένων Πολιτειών wikisource:en:Constitution of the United States of America wikisource:es:Constitución de los Estados Unidos de América wikisource:fa:قانون اساسی امریکا wikisource:fr:Constitution des États-Unis d’Amérique wikisource:id:Konstitusi Amerika Serikat wikisource:it:Costituzione degli Stati Uniti d'America wikisource:ja:アメリカ合衆国憲法 wikisource:ko:아메리카 합중국 헌법 wikisource:pl:Konstytucja Stanów Zjednoczonych Ameryki wikisource:ru:Конституция Соединённых Штатов Америки wikisource:sr:Устав Сједињених Америчких Држава wikisource:zh:美利坚合众国宪法


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.