Tergum Caninum sive Hunnorum tractus[1] (Theodisce; Hunsrück) iugum montium humilium in civitate Rhenaniae et Palatinatus hesperoaustrali in Germania situm est. Vallibus fluminis Mosellae a Septemtrione, fluminis Nahae a meridie et fluminis Rheni ab oriente (Theodisce; Mosel, Nahe et Rhein respective) circumcluditur.

Locus Tergi Canini in Germania

Nomen Germanicum Hunsrück lingua Germanica moderna fortasse Hunderücken seu "tergum caninum" dicit vel Hunnenrücken quod "Hunnorum tractus" seu potius mons reddi potest.

NexusRecensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3