Technophysiotameum Bambergense
Technophysiotameum Bambergense[1] (Theodisce: Naturkunde-Museum Bamberg) reperitur Bambergae, in via Fleischstraße nr 2. Membrum est in Collectionibus Status Bavarici de rebus naturalis historiae.
Museum in museo: Aula volucrum
recensereAula expositoria historica excellit inter ea, quae dignae visu sint Bambergae. Tamquam museum in museo praesentat conclave originale ad naturalia in publicum proferenda, quod Aevi Illuminationis constitutum est. Princeps episcopus Franciscus Ludovicus von Erthal anno 1791 fornices institui iussit secundum modum Historismi prioris. Vel nostro tempore aula visitatores allicitur propter architecturam nobilem et copiam uberrimam bestiarum effertarum.
Expositio perennis de geologicis mineralogicis palaeontologicis zoologicis
recensereThesauri saxorum
recensereIn terrae nucleo crescunt crystalli fulgentes coruscantesque. Horum exempla pulcerrima spectari possunt in camera obscurata. Insuper certiores fiunt hospites de origine splendorum horum.
De Franconiae praehistoria
recensereAbhinc 150 miliones annorum solum, in quo nunc imus, scatebat bestiolis in lacubus tropicis viventibus. Earum relicta petrificata sunt testimonium de Franconiae praehistoria perhibentia.
A terrae medio ad terrae solum
recensereQuaestiones de origine et compagibus terrae solvuntur diversis exemplaribus didacticis. Historia geologica plagarum regionalium et maximum momentum solorum pro animalibus propagatur et optima ratione ante oculos ponitur.
Variatio bestiarum
recensereBestiarum exemplaria farta, quae stant ante imagines convenientes pictas, complent seriem omnium ferme apud nos viventium animalium. Profecto et bestiae minus frequentes (e.g. lupus, ursus arctos) sese sic praesentant. Rarissimum exemplum est equi quagga quagga, quorum numerus in mundo interim satis restrictus est. Conspectus largissimus bestiarum stemmatum datur in historica expositionis camera.
Visio diversissima
recensereEffectio taeniolarum electronica visitatori inspectus captantes de contextibus in natura permittit. Praescribuntur insuper hominis partes in biosphaera, eius experientiae eiusque provocationes tempore futuro. Collectiones hae porro monstrantur: de lapidibus montium Bavariae Orientalis, de metallis domesticis exercendis, de ammonitis, de dermoplasticis Africanis, de insectis annis 1930 in regione Bambergensi, pomorum specierum (historicarum) proplasmata.
Notae
recensere- ↑ Christianus Helfer: Lexicon auxiliare, editio tertia, Saraviponti 1991, p. 392
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Technophysiotameum Bambergense spectant. |