Tatianus
Tatianus fuit apologeta Christianus saeculi secundis orignis syriacae, quare etiam Tatianus Syrus appellatur.
Vita et opera
recensereTatianus Romae Iustino Martyre utebatur, postquam autem discordia inter eos orta est, in patriam syriacam revertit. Omnem vitae cogitationisque rationem hellenisticam abnuens communitatem encratiticam condidit et asseclas congregavit, qui ascesin severam sequentes matrimonium et carnis vinique consummationem recusaverunt.
Opus eius notissimum est Diatessaron, in quo narrationibus quattuor evangeliorum utens unicam Iesu vitam scribit diversitatibus aut duplationibus expolitis.
Praetera anno 176 scripta Oratio ad Graecos, libellus vehemens contra culturam Graecam, conservata est.[1]
Alia opera amissa sunt, sicut "Problematum liber", in quo Tatianus obscuros Veteris Testamenti locos exposuerat.
Bibliographia
recensere- Herrmann Adalbert Daniel: Tatianus der Apologet. Ein Beitrag zur Dogmengeschichte. Verlag der Buchhandlung des Waisenhauses, Salinis Saxonicis 1837.
- Theodor Zahn: Forschungen zur Geschichte des neutestamentlichen Kanons und der altkirchlichen Literatur. Pars 1. Tatian’s Diatessaron. Deichert, Erlangae 1881.
- Otto Bardenhewer: Geschichte der altkirchlichen Literatur. Vol. 1, Friburgi Br. 1902; p. 242–262.
Nexus externus
recensere- Klaus-Gunther Wesseling, "TATIAN der Syrer" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 11 (Herzberg, 1996. ISBN 3-88309-064-6) , columnae 552–571 (Theodisce)
Notae
recensere- ↑ Oratio ad Graecos, ed. ab Otto in Corpore Apologetarum, Ienae 1882. Et a Schwartz, Lipsiae 1888.