Tamara Beručašvili
Tamara Beručašvili seu litteris Georgianis თამარ ბერუჩაშვილი (Tiphlis in urbe nata die 9 Aprilis 1961) est politica et legata Georgiae.
Alumna est universitatis Amicitiae Nationum Moscuae in urbe universitatumque Indianensis et Tiphlisensis, apud quam anno 2006 gradum doctoris scientiae oeconomicae ascendit. Ministra a commercio ab anno 1998 usque in 2000, ministra vicaria a rebus externis usque ad 17 Februarii 2004 meruit. Inde operam dedit in novo ministerio ab integratione Europaea et Atlantica. In alma matre Tiphlisensi et apud universitatem Heliae in eadem urbe professor fuit. Rursus in rebus politicis agens ministra vicaria a rebus externis iterum ab anno 2013, ministra rerum externarum a die 11 Novembris 2014 ad 1 Septembris 2015 fuit. Anno insequenti legata Georgiae iuxta regnum Britanniarum Londinium missa est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Tamaram Beručašvili spectant. |
- Vita olim apud situm regiminis Georgianae edita
Georgius Khoštaria 1990 • Murman Omanidze 1991 • Alexander Čikvaidze 1992 • Heraclius Menagarišvili 1995 • Tedo Japaridze 2003 • Salome Zurabišvili 2004 • Gela Bežuašvili 2005 • David Bakradze 2008 • Catharina Tkešelašvili 2008 • Gregorius Vašadze 2008 • Maia Panjikidze 2012 • Tamara Beručašvili 2014 • Georgius Kvirikašvili 2015 • Michael Janelidze 2015 • David Zalkaliani 2018 Capsae cognatae: Primi ministri Georgiae | |