Lingua Tahitiana

lingua
(Redirectum de Tahitiane)

Lingua Tahitiana[1] (autonymum Reo Tahiti, pars Reo Mā'ohi, linguae Polynesiae Francicae[2]) est lingua Polynesia, plerumque in usu in Insulis Societatis in Polynesia Francica. Ad gregem linguarum Polynesiarum Orientalium pertinet. Quia linguae Tahitianae erant traditio ante colonos Occidentales adventos non scripta, lingua oralis primum a missionariis Societatis Missionariae Londiniensis saeculo undevicensimo ineunte transcripta est.

Regiones geographicae

recensere

Lingua Tahitiana est maxima e reo mā’ohi, linguis Polynesiis indigenis in usu in Polynesia Francica.[3][4] Aliae sunt[5]:

Vocabularium

recensere

Locutiones communes

recensere
Tahitiana Latina
Ia ora na Ave
Haere mai, maeva, mānava Salve
pārahi vale
nana vale
'Ē ita
'Aita non
māuruuru roa multas gratias
māuruuru gratias
E aha te huru? Quid agis?
maita'i bene
maita'i roa optime
tāne homo
vahine mulier
fenua terra
ra'i caelum
vai aqua
auahi ignis
'amu edere
inu bibere, potare
nox
mahana dies, sol
moana oceanus, mare

Nexus interni

  1. Sic e.g. Italiane, cf. [[:it:Lingua Tahitiana|]] apud Vicipaediam Italicam
  2. Reo Mā'ohi cum "linguis indigenarum Polynesiae Francicae (Anglice "languages of natives from French Polynesia") congruit, et ullam rationaliter designare potest e septem linguis indigenarum in Polynesia Francica. Lingua Tahitiana ipsa Reo Tahiti appellatur (vide Charpentier et François 2015: 106).
  3. Charpentier et François 2015.
  4. "Les Langues Polynésiennes," Académie Tahitienne.
  5. Charpentier et François 2015.

Bibliographia

recensere
  • Charpentier, Jean-Michel, et Alexandre François. 2015. Atlas Linguistique de Polynésie Française: Linguistic Atlas of French Polynesia. Mouton de Gruyter & Université de la Polynésie Française. ISBN 9783110260359. Blurb.
  • Lemaître, Y. 1973. Lexique du tahitien contemporain. ISBN 2709902281.
  • Lemaître, Y. 1995. Lexique du tahitien contemporain. Ed. 2a. ISBN 2709912473.
  • Henry, Teuila. Ancient Tahiti: Tahiti aux temps anciens
  • Tryon, Darrell. 1970. Conversational Tahitian. Australian National University.

Nexus externi

recensere