Cuneus Mexicanus[1] est ferculum Mexicanum cum tortilla et carne. Saepe cepa, coriandrum, raphanus, caseus, aliique cibi eduntur super cuneis Mexicanis. Verbum typicum huius cibi est "taco," vocabulum fontis incerti. Secundum unam hypothesin, "taco" significat "Cuneus" aut "Obturamentum." [2] Itaque, "cuneus Mexicanus" potest fieri verbum aptum pro "taco."

Tres Cunei Mexicani tortillis planis parati
  1. Verbum adhibetur in Vocabula Picta ab Anna Andresian (2014). In hoc libro, cibus cuneiformis depictus est. In Mexico, autem, "taco" non est cuneiformis sed cibi addendi depositi sunt in tortillam planam sicut in imagine ad dexteram.
  2. [1]