Tabulae virium (Lingua Kwakwaka'wakw: dantsikw) sunt proprietates saltationis populi Kwakwaka'wakwa, unius ex Primis Nationibus Columbiae Britannicae Canadae. Hae tabulae per Caerimonias Hiemales (Tseka) adhibebantur, dum initiati in ritu Tuxwid ('Qui Peregrinetur'), tabulis ex locis subterraneis evocandis et vicissim faciendis ut evanescerent, caelestes a deo Sisiutl, etiam Winalagilis appellato, potentias concessas demonstrabant. Haec actio divinam celebravit dei cymbam, quae sub terras ire potuit.

Tabulae virium in libro In the Land of the Head Hunters Eduardi Curtis, de populo Kwakwaka'wakw, ostentae.

BibliographiaRecensere

 
Tabulae virium a saltatoribus Tuxw'id evocatae ut signa dei Sisiutl.
  • Boas, Franz. 1966. "Kwakiutl Ethnography." Sicagi et Londinii: University of Chicago Press.
  • Boas, Franz. 1897. "Social Organization and the Secret Societies of the Kwakiutl Indians." Vasingtoniae: Smithsonian Institution.
  • Jonaitis, Aldona, ed. 1991. Chiefly Feasts: The Enduring Kwkaiutl Potltach. Seattli: AMHH.