Tabula subrotata
Tabula subrotata[1] seu rotalis[1][2] est parva tabella quattuor rotis instructa, quae ad lusum necnon ad vecturam adhibetur. Alter pes tabulam, altero pede innitente, propellit, aut ambobus pedibus super tabulam manentibus gravitiatis vis in declivitate. In areis lusoriis, motione oscillanti propelli potest in pegmatibus quae vulgo "fistula dimidia" "acetabulum" dicuntur. Ipsa tamen tabula subrotata difficile est finire, nullo concilio lusuario invalente, qua de causa specie utilitateque vehementer variat.
Originem tabulae subrotatae nemo pro certo scit, sed prima exempla venalia prolata sunt decennio 196. Tabulae priscae saepe in forma tabulae fluctivagae factae sunt, omnino ex ligno vel plastico, et sine concavitate. Rotae ex argyllo composito, aut chalybe, et axes minus solidi.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 John Traupman Phd, Latin and English dictionary, Bantam Books, 2007.
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad tabulas subrotatas spectant. |