Tabula Smaragdina (Arabice لَوْح الزُّمُرُّذ Lawḥ al-zumurrudh) est textus hermeticus qui confertus occultusque videtur. Magni ab alchemicis Islamicis et Europaeis aestimabatur quasi fundamenta eorum artis.[1] Dicitur auctor fuisse Hermes Trismegistos, qui ad scrinium smaragdi scribere solebat, sed res mediaevalis et? antiqua esse potest. Primus textus verisimile Graece vel Arabice scriptus est, postea nostra lingua conversus et sic propagatus.

Tabula Smaragdina Hermetis, ubi videntur verba "Visita Interiora Terrae Rectificando Invenies Occultum Lapidem." Litterae primae horum verborum sunt vitriol, quod acidum sulphuricum significat.
Tabula Smaragdina in rupe incisa, ut in libro Henrici Khunrath hermetistae videtur, cui titulus Amphitheatrum Sapientiae Eternae (1610).

Consistis textus in quindecim sententiis difficilibus intellectu, quae omnem dicuntur mundi scientiam continere, sed conlatione opus est. Textus fundamenta Hermetismi dicitur, magnamque esotericae partem agere.

Primus textus

recensere
  1. VERUM SINE MENDACIO, CERTUM ET VERISSIMUM:
  2. QUOD EST INFERIUS, EST SICUT QUOD EST SUPERIUS, ET QUOD EST SUPERIUS, EST SICUT QUOD EST INFERIUS, AD PERPETRANDA MIRACULA REI UNIUS.
  3. ET SICUT OMNES RES FUERUNT AB UNO, MEDIATIONE UNIUS, SIC OMNES RES NATAE FUERUNT AB HAC UNA RE, ADAPTATIONE.
  4. PATER EIUS EST SOL, MATER EIUS LUNA.
  5. PORTAVIT ILLUD VENTUS IN VENTRE SUO.
  6. NUTRIX EIUS TERRA EST, PATER OMNIS TELESMI TOTIUS MUNDI EST HIC.
  7. VIS EIUS INTEGRA EST, SI VERSA FUERIT IN TERRAM.
  8. SEPARABIS TERRAM AB IGNE, SUBTILE A SPISSO, SUAVITER, CUM MAGNO INGENIO.
  9. ASCENDIT A TERRA IN CAELUM, ITERUMQUE DESCENDIT IN TERRAM ET RECIPIT VIM SUPERIORUM ET INFERIORUM.
  10. SIC HABEBIS GLORIAM TOTIUS MUNDI.
  11. IDEO FUGIET A TE OMNIS OBSCURITAS.
  12. HAEC EST TOTIUS FORTITUDINIS FORTITUDO FORTIS; QUIA VINCET OMNEM REM SUBTILEM, OMNEMQUE SOLIDAM PENETRABIT.
  13. SIC MUNDUS CREATUS EST.
  14. HINC ERUNT ADAPTATIONES MIRABILES, QUARUM MODUS EST HIC, ITAQUE VOCATUS SUM HERMES TRISMEGISTUS, HABENS TRES PARTES PHILOSOPHIAE TOTIUS MUNDI.
  15. COMPLETUM EST QUOD DIXI DE OPERATIONE SOLIS.

Nexus interni

  1. Lawrence M. Principe, The Secrets of Alchemy (Sicagi: University of Chicago Press, 2013), 31.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere