Syzygia anni 1186 fuit coniunctio sive syzygia planetarum ab observatoribus terrestribus videnda et ante aliquos annos ab astrologos praedicta, sicut explicat Giraldus Cambrensis, qui de legationem ad Occidentem Heraclii patriarchae loquitur et de expeditione sacra annis 1185-1186 incepta sed inter rixas principum derelicta: "Hanc autem perturbationem tantam et mundi commotionem philosophi nostri temporis et astronomici, tam Toletani similiter quoque et Apuli, necnon et alii multi ... ex planetarum cursibus et motibus arte magistra providerunt et praedixerunt."[1]

Praedictiones

recensere

Praedictiones papae Clementi III pervenerunt in "Epistula Toletana" ita nuncupata, ab eruditis Toletanis missa et imprimis a magistro Ioanne Davidis Hispalensi.[2] Inde in chronicis repetuntur seu sub anno 1179, quo ut videtur divulgatae sunt, seu 1184. Sic apud Robertum de Monte:

Sententia cuiusdam astrologi de plagis futuris. Mense Septembri, duodecima indictione, sole exsistente in Libra, erit, si Dominus voluerit, coniunctio omnium planetarum in Libra et cauda Scorpionis. Sequetur enim terrae motus mirabilis, et destruentur loca consueta perditioni, per Saturnum et Martem manentes in signis aeris; et erit mortalitas et infirmitas, Ostendit etiam eadem coniunctio ventum validum, denigrantem aerem et obscurum reddentem, et venenis infectum; et in vento vox terribilis audietur, et terrebit corda hominum, et a regionibus harenosis sabulonem accipiet; harenis civitates proximas in planitie cooperiet, et primo civitates orientales, Mecam, Baldas et Babiloniam ... Erit in eodem anno, antequam planetae conveniant in Libra, eclipsis Solis ... Tunc cadet dubietas inter Iudaeos et Sarracenos, donec derelinquant penitus synagogas et mahummerias suas, et eorum secta iussu Dei annihilabitur.[3]

Philosophus alius a Giraldo Cambrensi citatur:

Prima vero tempestatum, ut aiunt, ultima die Augusti plurimum violenta clarebit. Secunda, die nativitatis beatae Mariae, quam plura morborum genera comitantur. Tertia xvi. die Septembris, multis malorum generibus exuberans, canitur evenire: quarum ultima, planetis omnibus in Virgine commorantibus, partibus septentrionalibus plusquam caeteris est timenda ... Quarta, quae maxime verenda est, planetis omnibus et Cauda in Libra convenientibus, xii. die Octobris, duabus horis ante mediam noctem qua elucescit dies, inde incipiet, et duobus diebus et dimidia durabit.[4]

Talia imperatori Manuele Comneno ab astrologis praedicti sunt, secundum Nicetam Choniatam, qui in Historia sua (anno circiter 1205 scripta) haec verba sub anno 1180 inseruit:

Sed pestilentes impostores astrologi, Imperatorem paulo post ex morbo recreatum, vacaturum esse amoribus, et barbaricas urbes eversurum, impudenter asserebant: et, quod incredibilius est, homines praecipiti lingua et assueti mendaciis motum universi orbis et maximorum siderum congressus et concursus ventorumque procellas ingentes et universitatis rerum pene mutationem praedicebant, Engastrimythi potius quam astrologi. Neque vero annos duntaxat et menses et hebdomadas numerabant, sed dies etiam et horae punctum designare non verebantur (quae suae potestati reservavit Pater, et Servator discipulos suos percontantes castigavit). Proinde non ipse modo Imperator speluncas et meatus subterraneos contra ventorum impetum inquirebat, et ad habitandum praeparabat, et palatiorum vitrina demoliebatur, ut minus impetu ventorum laederentur: sed et ministri et cognati et adulatores eius, iisdem rebus intenti, partium terram formicarum instar effodiebant, partim tentoria tripliciter consuebant, et vectes cubitales quominus tabernacula concuterentur acuebant.[5]

Phaenomenon

recensere

Die 16 Septembris 1186 in constellatione Libra re vera videnda erat coniunctio planetarum linealiter ordinatorum. Auctor Itinerarii regis Ricardi admittit eversionem rerum in partibus transmarinis a Saladino anno 1187 effectam a talibus casibus praedictam esse, sed "ventum validum" profectionem Saladini ipsius fuisse censet:

Hanc futurae demolitionis instantiam casus praeloquebantur diversi, fames, terrae motus, frequens tam lunae quam solis defectus. Sed et ventus ille validus quem de planetarum concursu proventurum astronomici praenuntiaverant, in huius rei significantiam commutatus migravit. Ventus vere validus, qui quattuor mundi cardines concussit, ac orbem totum in seditiones et proelia concitandum praemonstravit.[6]

Haud alio modo, sed profundius, Giraldus Cambrensis astrologos sine exactitudine praedixisse censet: "In hoc decepti communiter omnes exstiterant quod terrenorum motionem terrae motum ad litteram futurum esse putabant, contentorum eventum in continens ipsum falso convertentes. Unde et urbium multarum in orientalibus praecipue plagis absorptionem praedicabant; quoniam in partibus eisdem plurimarum urbium et castrorum eversiones per hanc commotionem effectae sunt."[7]

Bibliographia

recensere
Res praecipuae
  • Moses Gaster, "The Letter of Toledo" in Folk-Lore vol. 13 (1902) pp. 115-134
  • Guido Horn d'Arturo, "Numeri arabici e simboli celesti" in Pubblicazioni dell'Osservatorio Astronomico della R. Università di Bologna vol. 1 no. 7 (1925)
Res levius tangentes


Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.