Synagoga Vetero-nova
Synagoga Vetero-nova[1] (Theodisce Altneu Schul, Bohemice Staronová synagoga) est synagoga veterrima in urbe Praga. Exstructa est circa annum 1270 arte gothica. Tum nota erat sub nomine Synagoga Nova seu Synagoga Magna. Nomen hodiernum curiosum nonnumquam a vocabulis Hebraicis "Al Tnai" (sub condicione) derivatur, quae perperam quasi Theodisce "Alt" (vetus) et "Neu" (novus) intellecta sunt. Causa nominis ea est quod, ut ferunt, lapides ex Templo Hierosolymitano in synagogam construendam adhibiti sunt "sub condicione" qua, cum Templum restaurandum esset, lapides ad Hierosolyma redderentur.
Golem Pragensis, monstrum a Rabbino Iuda Leone ben Bezalel creatum, in tecto synagogae reconditum esse fertur.
Intra secundum bellum mundanum Nazistae synagogam pepercerunt.
Notae
recensere
Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes! |