Swithunus
Swithunus[1] natus est circa annum 800 in familia nobili, sed de juvenilitate ipsius nihil notum est. Anno 838 fuit diaconus episcopi Wintoniensis ac gerebat officium apud domum regiam. Fuit cancellarius Egberti (802–839) regis Occidentalium Saxonum ac educator filii ejusdem Ethelwulfi (839–856). Mense Octobri anni 852 sanctus Switunus creatus est episcopus urbis Wintoniae (comitatus Hantonia, Anglia Meridionalis). Obiit die 2 mensis Julii anni 863. Secundum humilitatem suam petivit, ut eum sepelirent tumba in simplici ante portam occidentalem Basilicae "sub pedibus praetereuntium, et pluvia cadat de corona". Anno 971 reliquiae ejus translatae sunt in denuo aedificatam Basilicam cathedralem Wintoniae. Anno 1093 eaedem iterum inventae fuerunt. Tempore Reformationis Anglicanae ex jusso regis Henrici VIII (1509-1547) sepulcrum Sancti fuit destructum.
Obitus: 2 Iulii 863, 2 Iulii 862; Wintonia
Patria: Regnum Occidentalium Saxonum
Memoria
Sanctus (feriae die 15 Iulii)
In Britannia Sanctus Switunus colitur ut patronus tempestatis. Dies memoriae – 2 Julii.
Notae
recensere- ↑ "Swithunus successit": Guillelmus Malmesburiensis, Gesta pontificum Anglorum 2.75
Bibliographia
recensere- W. R. Wood Stephens, W. W. Capes, The bishops of Winchester. Wintoniae: Warren & Son, 1907 Textus apud Internet Archive
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Store norske leksikon • • Catholic Hierarchy |