Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Supachai Panitchpakdi
Res apud Vicidata repertae:
Supachai Panitchpakdi: imago
Nativitas: 30 Maii 1946; Bancocum
Patria: Thailandia

Officium

Officium: Director-General of the World Trade Organization, Member of the House of Representatives of Thailand
Munus: Oeconomus, Legatus, Politicus
Patronus: Consociatio Nationum

Consociatio

Factio: Democrat Party

Supachai Panitchpakdi seu litteris Thai ศุภชัย พานิชภักดิ์ (Bancoci natus die 30 Maii 1946) est politicus Thailandensis et internationalis.

Alumnus est collegii Sancti Gabrielis[en] et Scholae praeparatoriae universitatis[en] in urbe nativa necnon scholae oeconomicae Roterodamensis ubi dscipulus erat Ioannis Tinbergen. Ab anno 1974 operam dedit apud argentariam Thailandensem cuius iussu in Nederlandiam profectus erat. Minister vicarius a vectigalibus Thailandiae ab anno 1986 usque in 1988, primus minister vicarius ab anno 1992 usque in 1995, iterum ab 1997 meruit. Anno 1999 rector generalis Ordinis mercaturae mundanae electus est eodem tempore quo Michael Moore, quo officio hic usque in 2002, ille ab eo anno usque in 2005 functus est. Deinde secrtetarius generalis Congressus Nationum Unitarum de commercio et evolutione usque ad diem 30 Augusti 2013 meruit.

Nexus externiRecensere

Rectores generales Conventionis portorii commerciique et Ordinis mercaturae mundanae