Wikidata Paschalis Lamy
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 8 Aprilis 1947; Levallois-Perret
Patria: Francia

Paschalis Lamy (ad Levallois-Perret inter suburbia Parisiensia natus die 8 Aprilis 1947) est oeconomus Francicus et politicus internationalis.

Alumnus est scholae Studiorum Commercialium Superiorum et Instituti Scientiarum Politicarum Parisienses necnon Scholae nationalis administrationis. Ab anno 1981 iuxta Iacobum Delors ministrum vectigalium Francicum et mox praesidem commissionis Europaeae operam dedit. Recentius ipse commissus Europaeus a commercio ab anno 1999 usque in 2004 meruit, praeside Romano Prodi. Ab anno insequenti usque in 2013 rector generalis fuit Ordinis mercaturae mundanae.

Bibliographia

recensere
Rectores generales Conventionis portorii commerciique et Ordinis mercaturae mundanae