Suffugium bellicum
Suffugium bellicum in re militari dicitur locus subterraneus, sed aliter leviter munitus, ubi et milites et cives pagani fugere possunt dum civitas icta est ab hostibus de aëre demittentibus vel pyrobolos communes, vel atomicos, biologicos, chemicosve. Qua re suffugium partem arcis hodie agit, sed distinguitur ab arcibus quod solum ad defensam adhibetur et quod subterraneum est. Etiam distinguitur a bunkeris quia leviter munitum est, et sine armis.
Etiam idem saepe usurpatur a civibus cum civitatem icit calamitas naturalis sicut procella, turbo, typhon marinus, aut terrae motus. Cum autem specialiter ad cives protegendos instructa sunt, melius et frequentius appellantur suffugia civilia tantum.
Nexus interni
Haec stipula ad rem militarem spectat. Amplifica, si potes! |
| ||||