Stoechades Îles d'Hyères (Franciae meridio-orientalis physicalis)
Stoechades Îles d'Hyères
Stoechades
Îles d'Hyères
Situs in Francia

Stoechades seu Graece αἱ Στοιχάδες νῆσοι, Francogallice Îles d'Hyères, sunt catena insularum maris Mediterranei prope litora praefecturae Francicae Vari iacentium et ad commune Arearum pertinentium. Insulae a peregrinis aestivis frequentantur. Vestigia naufragiorum permultorum iuxta scopula huius catenae reperta sunt.

Nomen Stoechadum in textu Strabonis, Melae, Plinii reperitur. Apud hunc "tres Stoechades a vicinis Massiliensibus dictae propter ordinem quo sitae sunt" breviter enumerantur, "nomina singulis Prote, Mese quae et Pomponiana vocatur, tertia Hypaea."[1]

 
Ora maritima insulae Prote
  • Prote (Île de Porquerolles)
  • Mese (Île de Port-Cros)
  • Hypaea (Île du Levant)
  • Minores: Île de Bagaud, Îlot de la Gabinière, Rocher du Rascas, Île du Grand Ribaud, Île du Petit Ribaud

Naufragia selecta

recensere

Bibliographia

recensere
 
Forma Stoechadum

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Stoechades spectant.