Stephanus Taber III
Stephanus Taber III fuit apiarius et scriptor Americanus, qui inseminationem artificialem reginarum factitavit eo consilio, ut apium colonias, quae morbis resistere possent, mansuefaceret. Diploma Scholae Superioris Universitariae Columbiae Carolinae Meridianae anno 1942 obtinuit, menseque Octobri eiusdem anni in Classem Civitatum Foederatarum adscriptus est tiro navigationis aëreae. Cum classe mereret, in nonnullis universitatibus subsicivis operis apiculturam docebat. Mense Septembri 1945, finito secundo bello mundano, ex classe honorifice dimissus est. Quo facto Universitatem Visconsiniae frequentavit, investigationique apium sub C. L. Farrar professore operam dedit. Anno 1950 ex universitate Madisoniae discessit, gradum Baccalaureati Scientiae obtinens.
Obitus: 22 Maii 2008; Carolina Meridionalis
Patria: Civitates Foederatae Americae
Familia
Legatum ingenii
recensereNonnulli discipuli eius hodie in investigatione apiculturae praestantes sunt. Liber eius Breeding Super Bees,[1] investigationes et studia per orbem terrarum facta testatur. Commentarii eius aliaeque editiones investigationis iam ab peritis apium melliferarum per orbem terrarum adhibentur. Commentarii ab eo scripti, et conatus collaborandi cum aliis capti in multis editionibus super quinquaginta annos prolati sunt, inter quos American Bee Journal, Gleanings in Bee Culture, Journal of Economic Entomology, Journal of Apicultural Research, et Beekeepers Quarterly.
Notae
recensere- ↑ Taber 1987.
Editiones additae et investigationes
recensere- Taber III, Stephen. 1955. Evidence of Binucleate Eggs in the Honey Bee. Journal of Heredity 46(4).
- Taber III, Stephen, et Murray S. Blum. 1960. Preservation of Honey Bee Semen. Science 131(3415):1734–1735. DOI 10.1126/science.131.3415.1734. PMID 13836523.
- Taber III, Stephen, et Alexej B. Bořkovec. 1969. Chemical Sterilization of Honey Bee Spermatozoa in Vitro. Nature 224(5225):1217–1218. DOI 10.1038/2241217a0. PMID 5358349.
- Taber, Stephen. 1987. Breeding Super Bees. Ohio: A. I. Root Co.
Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes! |