Statio radiophonica militaris Pierre-sur-Haute
Statio radiophonica militaris Pierre-sur-Haute? est situs communicationum militaris Francicus, qui ex anno 1913 adhibetur. Statio, quae 30 hectareas (74 acras) occupat, in colle inter communes Sauvain et Job sita est. Locus tres turres continet, quarum altior est turris telecommunicationis civilis, 55 metra alta, a Télédiffusion de France possessa.[1]
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. |
Mense Aprili 2013 agens intellegentiae internae Francicae DCRI praesidem Wikimedia France, Remigium Mathis, coegit, ut articulum de statione in Vicipaedia Gallica deleatur. Statim ab alio contributore Vicipaediae, qui in Helvetia habitabat, restauratus est. Propter hanc contentiosam rem, articulus tempore brevi factus est pagina maxime lecta in Vicipaedia Francogallica, quod effectum Streisand appellatur.
Historia
recensereAnno 1913 telegraphum opticum in locis, ubi postea aedificanda erat institutio militaria, constructum est. Nunc solum aedificium historicum conservatur, in statu ruinae, quamquam semaphorum in parte alta sua adhuc retinet.[1]
Anno 1961 durante Bello Frigido NATO petivit ab exercitu Francico, ut unam stationum retis transmissionum Europaearum in Europa, notum systema ACE High, aedificaret. In hoc reti transmissionum per undam micrometricam statio Pierre-sur-Haute (cuius codex erat FLYZ) ut repetitor inter stationes Lachens (FNIZ), in austro, et Mont-Août (FADZ), ad septentriones, agere debebat.[2] Quattuor transmissores 10 kW et sedecim receptores adhibiti sunt. Anno 1974 Aeronautica Gallica instituta regere suscepit. Anno 1988 NATO incipit systematis ACE High destructionem.
Usus
recensereStatio communicationum Pierre-sur-Haute nunc administratur ab Aeronautica Francica sub Base Aerea Lyon – Mont Verdun, 80 chiliometris distans. Est una ex quattuor stationibus radiophonicis militaribus, quae a septentrione ad meridiem per Franciam distribuuntur, constanter communicantes cum aliis tribus: Lacaune, Henrichemont et base aerea Rochefort.[3] Propositum principale stationis radiophonicae ad transmissiones mandatorum unitarum operationalium pertinet. Mandata ad Force de frappe (‘Fortitudinem ictus’), quae armis nuclearibus Franciae operatur, per has stationes repetitores transire debent, si adhibenda sint.[1]
Statio radiophonica pars est Commandement Air des Systèmes de Surveillance d’Information et de Communications (Praefectura Aeraria Rerum Vigilandi Informationis et Communicationis) ab eius creatione die 1 Iunii 1994; et postea etiam, a die 1 Ianuarii 2006, Direction interarmées des réseaux d'infrastructure et des systèmes d'information (directio communis infrastructurae reticulorum et systematum informationis).[3]
Statio militaris a maiore (subofficium gradu OR-9 in codice NATO) ducitur. Personale militare perpetuum e circiter 20 militibus constat, inter quos sunt periti electrici et mechanici.[1]
Securitas
recenserePerimetrium stationis radiophonicae militaris muro ligneo et reticula metallica circumdatum est. Personale militare et operarii civiles ad institutiones per helicopterarium aut per viam stratam 4 chiliometrorum accedunt. Haec via publico clausa est.
Interesse mediaticum
recenserePrincipiis Aprilis anni 2013 statio militaris radiophonica attractavit interesse mediaticum, postquam cognitum est agentiam intelligentiae Gallicae DCRI (Direction Générale de la Sécurité Intérieure: Directio Generalis Securitatis Interioris) articulum Vicipaediae Gallicae de hoc complectu supprimere conatum esse causam securitatis allegans. Petitio repudiata est, quia omnes notitiae a mediis publicis proveniebant. Postea cognitum est DCRI bibliothecarium Vicipaediae Gallicae, Remigium Mathis ad suum offiicium citavisse, ut id faceret, minitando eum, si recusaret, in carcerem vel poena gravissima damnari. Is articulum delere fecit, sed articulus statim ab administratore Helvetico, extra iurisdictionem Franciae, restauratus est, gratia vigilantiae communitatis Vicipaediae.[4][5][6] Postea commentariu in plus quam triginta linguas in Vicipaedia translatus est et in variis instrumentis communicationis divulgatus. Quod est exemplum manifestum effectus Streisandiani.
Notae
recensereNotae
- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 Paul-Émile Liogier (2004). La base militaire de Chalmazel (documentarium). Télé Loire 7. Archivatum ab originali die 11 Septembris 2012. Consultatum die 5 Aprilis 2013.
- ↑ «Troposcatter Communication Networks». Die 30 Iunii 2012. Consultatum die 5 Aprilis 2013. [1]
- ↑ 3.0 3.1 «Histoire succincte des "SSIC" (systèmes de surveillance, d’information et de communications) de l’armée de l’air». Association Nationale Air des Télécommunications et du Contrôle. Die 30 Iunii 2012. Archivatum ab originali die 31 Martii 2009. [2]
- ↑ «Agentia Intelligentiae Gallicae Remotionem Articuli Vicipaediae Coegit» (Pagina Interretialis) (Anglice). Slashdot. Consultatum die 6 Aprilis 2013.[3].
- ↑ "La DCRI accusée d'avoir illégalement forcé la suppression d'un article de Wikipédia," commentarius in lingua Gallica in diario Le Monde die 6 Aprilis 2013.
- ↑ Martínez, Iván (15 Aprilis 2013). "Wikipedia et censura servitiorum secretorum Franciae," eldiario.es. Consultatum die 10 Iulii 2014. [4]