Wikidata-logo.svg Starodubum
Res apud Vicidata repertae:
Starodubum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 52°35′0″N 32°46′0″E
Numerus incolarum: 18 615
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Стародуб

Gestio

Procuratio superior: Starodub Urban Okrug

Geographia

Superficies: 22 chiliometrum quadratum

Starodubum[1] vel Starodubia[2] (Russice Starodub, Стародуб), urbs est Russiae, in regione Branscensi, circa 19 milia incolarum (anno 2018) habens.

HistoriaRecensere

 
Starodubum vetus

A saeculo undecimo notum, Starodubum medio saeculi quattuordecimi metropolis ducatus in Magno Ducatu Lituaniae erat. Anno 1379 a Demetrio Tanaico captum erat, sed non retentum. Anno 1503 Ioannes Magnus Starodubum ad Moscoviam adiunxit. Tempore belli dicti Starodubiani anno 1535 Lituani ducibus Nicolao Radivillo Rufo et Ioanne Amore Tarnowski ad Starodubum aggressi sunt; primum impetum Theodorus Ioannis f. Ovcina-Obolenskij Moscovitarum dux fortiter repulsit, sed postea urbs capta est et permulti captivi a Lituanis occisi sunt. In libro primo Radiviliadis Ioannis Radvani hoc bellum describitur[3]. Urbs incensa est, sed mox refecta.

NotaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Starodubum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 52°35′0″N 32°46′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия