St Ann's Hill (Surria)
mons prope Chertsey Surriae
St Ann's Hill ("collis S. Annae"), olim Eldebury, est mons paroeciae Chertsey et comitatus Surriae in Anglia meridiana 69 metris super maris aequor eminens. Ibi castra collina aevo ferreo aedificata sunt. Sacellum, Sanctae Annae dedicatum, saeculo XIV ad montis fastigium stetit. Ibi etiam mercatus tenebantur ab anno 1440.[1]
Villam rusticam, eodem nomine "St Ann's Hill" nuncupatam, anno 1784 emit Carolus Iacobus Fox vir politicus ubi usque ad mortem habitavit. Villam eandem denuo possedit Gulielmus Berry diariorum editor, qui paradisum suum, montem totum comprehendentem, populo anno 1929 dedit.
Notae
recensere- ↑ Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516: Surrey" Recensio plena
Bibliographia
recensere- "Chertsey" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
- "Chertsey" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Surrey vol. 3 (1911) pp. 403-413 passim
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad St Ann's Hill (Surria) spectant. |
- "St Anns Hill and the Dingle"; "Hillfort"; "St Anns Chapel" apud English Heritage
- "St Ann's Hill" apud The Modern Antiquarian
- "St Ann's Hill Nature Trail[nexus deficit]" apud administrationem burgi Runnymede
- Tabulae geographicae apud Streetmap.co.uk