Aperire sectionem principem

Spurius Postumius Albus Regillensis

Spurius Postumius Albus Regillensis (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

FamiliaRecensere

Cursus honorumRecensere

Ipse Spurius anno 432 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est. Cum eo et Lucius Pinarius Mamercinus et Lucius Furius Medullinus hunc magistratum administraverunt. Eo anno vis morbi, qui antea urbem vexaverat, diminuta est et Aequi et Volsci bellum paraverunt, non iam gesserunt[1]. Anno 431 legatus dictatoris Auli Postumii Tuberti copias contra Aequos duxit[2].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita IV 25
  2. op. cit., IV 27,8