Lucius Pinarius Mamercinus

Lucius Pinarius Mamercinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

Cursus honorumRecensere

Pinarius anno 432 a.C.n. una cum Lucio Furio Medullino et Spurio Postumio Albo Regillensi tribunus militum consulari potestate electus est[1]. Eo anno vis morbi, qui antea urbem vexaverat, diminuta est et Aequi et Volsci bellum paraverunt, non iam gesserunt.

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 25