Spurius Postumius Albinus Regillensis
Spurius Postumius Albinus Regillensis (quando natus sit, nescimus; mortuus est anno 380 a.C.n.) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.
Cursus honorum
recenserePostumius anno 394 a.C.n. tribunus militum consulari potestate creatus est. Collegae eius fuerunt Marcus Furius Camillus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus, Lucius Valerius L.f. Poplicola, Publius Cornelius Scipio erant. Eo anno Romani bellum Faliscorum continuabant[1]. Cum Aemilio collega Postumius eodem anno contra Aequos certavit, primo communiter, deinde milites inter tribunos divisi sunt. Clade et morte Postumii Romam nuntiata cives exterriti sunt. Sed postea Postumius victor Romam revertit[2].
Anno 380 una cum Gaio Sulpicio Camerino censor electus est, sed officio fungens mortuus est[3].
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, V 26,1-3
- ↑ op.cit., V 28
- ↑ op.cit., VI 27