Spurius Postumius Albinus
Spurius Postumius Albinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) fuit vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n.
Cursus honorum
recenserePostumius anno 334 a.C.n. primum consul Romanus electus est, una cum Tiberio Veturio Calvino. Ambo consules in Sidicinos milites duxerunt. Qui autem et Samnium auxilio vocaverunt. Itaque a consulibus dictator Publius Cornelius Rufinus et magister equitum eius Marcus Antonius nominati sunt. Sed "religio deinde incessit vitio eos creatos; magistratu se abdicaverunt."[1]
Anno 327 magister equitum dictatoris Marci Claudii C.f. Marcelli nominatus est, cum consules Lucius Cornelius Lentulus et Quintus Publilius Q.f. Philo contra Samnites certarent et comitia habenda erant.[2]
Anno 321 Postumius iterum consul creatus est, iterum cum Calvino. Eo anno consulibus apud Furculas Caudinas a Samnitibus insidiae paratae sunt. Ab omnibus partibus circumventi non servare se potuerunt, nisi condiciones turpes hostium acciperent: Omnia arma tradidere et sub iugum a Samnitibus positum transire coacti sunt et quasi nudati domum redierunt. Domo autem magistratu se abdicaverunt atque dictator Quintus Fabius Ambustus et magister equitum Publius Aelius Paetus nominati sunt. Romani autem, huius cladis numquam obliti, Samnites maximo odio persecuti sunt.[3]
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, VIII 17.
- ↑ Op.cit., VIII 22,14.
- ↑ Op.cit., IX 1-7.
Nexus externi
recensereBiographia brevis in pagina imperiumromanum.org (lingua Theodisca)
Antecessores: M. Valerius M.f. Corvus IV et Marcus Atilius Regulus Calenus |
Consul 334 a.C.n. cum Tiberio Veturio Calvino |
Successores: dictator: Publius Cornelius Rufinus (magister equitum: Marcus Antonius) (Primus annus dictatoris) |
Antecessores: Quintus Fabius Maximus Rullianus et Lucius Fulvius L.f. Curvus |
Consul 321 a.C.n. cum Tiberio Veturio Calvino II |
Successores: Lucius Papirius Cursor III, Quintus Aulius Q.f. Cerretanus II |