Tiberius Veturius Calvinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus plebeius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum

recensere

Veturius anno 334 a.C.n. primum consul Romanus electus est, una cum Spurio Postumio Albino. Ambo consules in Sidicinos milites duxerunt. Qui autem et Samnium auxilio vocaverunt. Itaque a consulibus dictator Publius Cornelius Rufinus et magister equitum eius Marcus Antonius nominati sunt. Sed religio deinde incessit vitio eos creatos; magistratu se abdicaverunt[1].

Anno 321 Veturius iterum consul creatus est, iterum cum Albino. Eo anno consulibus apud Furculas Caudinas a Samnitibus insidiae paratae sunt. Ab omnibus partibus circumventi non servare se potuerunt, nisi condiciones turpes hostium acciperent: Omnia arma tradidere et sub iugum a Samnitibus positum transire coacti sunt et quasi nudati domum redierunt. Domo autem magistratu se abdicaverunt atque dictator Quintus Fabius Ambustus et magister equitum Publius Aelius Paetus nominati sunt. Senatus populusque propter condiciones indutiarum eas non acceperunt, sed anno sequenti Veturium Samnitibus tradiderunt. Sed hi Veturium domum remiserunt. Romani autem huius cladis numquam obliti et Samnites maximo odio persecuti sunt[2].

Nexus externi

recensere

Biographia brevis in pagina imperiumromanum.org (lingua Theodisca)

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VIII 17
  2. op.cit., IX 1-7


Antecessores:
M. Valerius M.f. Corvus IV et Marcus Atilius Regulus Calenus
Consul
334 a.C.n.
cum
Spurio Postumio Albino
Successores:
dictator: Publius Cornelius Rufinus (magister equitum: Marcus Antonius) (Primus annus dictatoris)
Antecessores:
Quintus Fabius Maximus Rullianus et Lucius Fulvius L.f. Curvus
Consul
321 a.C.n.
cum
Spurio Postumio Albino II
Successores:
Lucius Papirius Cursor III, Quintus Aulius Q.f. Cerretanus II