Spurius Lucretius Tricipitinus (nescimus, quando natus sit, mortuus 509/508 a.C.n.) primo anno reipublicae liberae Romanae consul factus est in locum Lucii Iunii Bruti mortui. Ipse vero paucis post diebus obiit. De persona mythica potius quam historica agitur.

Brutus comites ad iusiurandum ultionis per sanguinem cultro manantem adigit. Lucretius pater (albis capillis insignis)corpus filiae amplexum tenet. Tabula ab Henrico Pinta picta.

Pater erat Lucretiae, quae mortem sua manu petivit, postquam Sextus Tarquinius, filius Lucii Tarquinii Superbi ultimi regis Romanorum, ei vim attulit. Hoc crimen Romanos ad regem ex urbe expellendum impulit.

Cursus honorum

recensere

Tarquinio Superbo regnante Lucretius praefectus urbi Romae fuit, Tarquinio expulso primus Interrex suffragium consulum ordinavit. Lucio Iunio Bruto proelio contra Porsennam necato consul suffectus creatus est. Sed ante annum finitum magistratum obiit[1], Marcus Horatius M.f. Pulvillus ei successit[2].

  1. Dion. Hal. Ant Rom. V,19,2 et Titus Livius II,8 et Plut. Popl. XII,5.
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 471