Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.

Llegiu aquesta pàgina en Català Diese Seite auf Deutsch lesen Read this page in English Leer esta página en español Leggere questa pagina in italiano Basahin ito sa Tagalog

Sequere "A est B"

Suademus ut incipiat commentatio quaeque [LEMMA] est [DEFINIENS], e. g. Roma est caput Italiae.

Ratio

Multa exempla antiqua[1] definitiones praebent hoc ordine compositas, qui et perspicuitatis causa ad encyclopaediam scribendam maxime idoneus videtur.

Fuge "A B est"

Dissuademus autem ordinem [LEMMA] [DEFINIENS] est , e. g. Roma caput Italiae est.

Ratio

Hic ordo saepe infert obscuritates[2], quae lectoribus imprimisque eis, qui adhuc Latino sermoni discendo student, erunt molestae.

Vide etiam

Notae