Punctum saliens hodie est locutio et significat propria cuiusdam rei natura vel qualitas sed primum oritur ab Aristotele philosopho. Is quoque observationes effecit rerum naturalium. investigans ova avium principium vitae inveniendi causa maculum sanguineum invenit in albo ovi. Putavit eum originem cordis esse et eam rem descripsit in Historia animalium, libro sexto, capitulo tertio,

Aristoteles.
καὶ ὅσον στιγμὴ αἱματίνη ἐν τῷ λευκῷ ἡ καρδία. Τοῦτο δὲ τὸ σημεῖον πηδᾷ καὶ κινεῖται ὥσπερ ἔμψυχον.

Quod est conversum a Theodoro Gaza in linguam Latinam saeculo quinto decimo. Theodorus usus est sua in interpretatione his verbis: "quod punctum salit iam et movetur ut animal."

Theodorus Gaza


Inventor apparatus circulatorii, Gulielmus Harvaeus natus William Harvey, in suo opere Exercitationes de Generatione Animalium 1651 ita descripsit ipsum vitae prodigium: "Quarto itaque die si inspexeris, occurret jam major metamorphosis, & permutatio admirabilor; quae singulis fere illius diei horis manifestior fit; quo tempore in ovo, de vita plantae, ad animalis vitam fit transitus. Iam enim colliquamenti limbus linea exili sanguinea purpurascens rutilat: ejusque in centro fere, punctum sanguineum saliens emicat: exiguum adeo, ut in sua diastole, ceu minima ignis scintillula, effulgeat; & mox, in systole, visum prorsus effugiat, & dispareat. Tantillum nempe est vitae animalis exordium, quod tam inconspicuis initiis molitur plastica vis Naturae!" Gulielmi Harvei, Opera II, Exercitationes de Generatione Animalium, Lugduni Batavorum vel Leyden 1737, p. 66.

Gulielmus Harvaeus

Bibliographia recensere

  • E. Haeckel, The Pedigree of Man: and other Essays (Londinii: Bonner, 1903) p. 126
 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!