Vide etiam paginam discretivam: Moridunum

Moridunum Demetarum vel simpliciter Moridunum aut Maridunum (Anglice Carmarthen; Cambrice Caerfyrddin) est urbs Wallica, caput comitatus homonymi, ad ripas fluminis Towy sita. Nomen urbis 'Castra maritima' in lingua Cambrica antiqua significat. Usque ad annum 1546 aderant oppida bina, Moridunum "Novum" et "Vetus", sed per chartam regiam singula urbs creata est. Anno 2011 erant 14 185 incolarum Moriduno.

Wikidata Moridunum Demetarum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°51′25″N 4°18′59″W
Numerus incolarum: 14 185
Zona horaria: UTC, UTC+1

Gestio

Procuratio superior: Maridunensis comitatus

Geographia

Superficies: 2 087.65 hectarium

Tabula aut despectus

Moridunum Demetarum: situs
Moridunum Demetarum: situs
Depictio Moriduni anno 1601.

Historia recensere

 
Amphitheatrum aetatis Romanorum

Moridunum erat castrum et oppidum a Romanis anno 75 aedificatum, quod fuit caput civitatis Demetarum. Oppidum aetate Romanorum amphitheatrum et moenia habebat. Post exitu Romanorum, Moridunum mansit locus principalis regionalis in Demetia, nuncupatus Llanteulyddog ('Fanum Sancti Teulyddogi'). Normanni burgum anno 1094 exstruxerunt, quod ab Oeno Glendor anno 1405 captum est.

Imagines recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Moridunum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 51°51′25″N 4°18′59″W • OpenStreetMap • 7295999 GeoNames • Vision of Britain • Store norske Lexikon