Longale[1] (Italiane: Bornio) est oppidum circiter 661 incolarum[2] in Provincia Rodigiensi, vicus municipiorum duorum: Villa Nova apud Ghebbum et Luxia.[3] (-is, n.) Ceresolo fossa per vicum perfluit, ea est finis intra municipia.

Historia recensere

Anno 920 die 17 Aprilis secundum ripam dexteram Ceresolo fossae vicus fuit Longale nominatus; Italiana antiqua longe "secundum" significavit, fortasse "secundum fossam" sic nominatus sit. Anno 1286 die 14 Septembris secundum ripam laevam Bornio vicus fuit; Italiana antiqua et "milliarium" et "limum" significare potest, at nobilis limus nullus scriptus est illo tempore illius regionis. Ecclesia paroecialis Sancti Iuliani fuit Longale vici.[1]

Anno 1340 incolae vicorum miseri scripti sunt et paroecus Luxiae etiam paroecum Longalis sustinuit. Saeculo 15 incolae miseriores propter inundationes frequentes et episcopus Hadriae eos commendavit caritati Lendenariensium. Incolae Longalis Bornioque decrescebant: anno 1485 400 fuerunt, anno 1540 200, anno 1640 130.[1]

Anno 1578 Iulius Canani episcopus Hadriae imperavit ut fratres faesulani Lendenariae ecclesiam Longalis refecerint et anno 1604 partim refecta est. Saeculo 17 incipiente ecclesia tota refecta est, postea campanarium refectum ante annum 1733.[1]

Hieme 1942-1934 Maximus Sartorello curatus Longalis et Laurentius Alovisaro consobrinus eius etiam presbiterus verberati sunt a cohorte Fascista ob reprehensiones eorum contra regimen novum.[1]

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Alberino Gabrielli (1993). Comunità e chiese nella diocesi di Adria-Rovigo. Roma: Ciscra. pp. pag. 382-384 

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 Gabrielli
  2. Secundum paroeciam anno 2009 in sito Conferentiae Episcopalis Italicae.
  3. Secundum ISTAT.
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!