Ioannes Andreas Lievens

pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus

Ioannes Andreas Lievens (vulgo: Jan Andrea Lievens seu Jan Andries Lievens; Antverpiae 20 Ianuarii 1644 natus; Amstelodami 30 Ianuarii 1680 mortuus) fuit saeculi aurei pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus,

Wikidata Ioannes Andreas Lievens
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Andreas Lievens: imago
Ioannes Andreas Lievens: imago
Nativitas: 20 Ianuarii 1644; Antverpia
Obitus: 30 Ianuarii 1680; Amstelodamum

Familia

Genitores: Jan Lievens;

Biographia recensere

 
Abrahami Heidani effigies ab Abrahamo Bloteling scalpta secundum Ioannis Andreae Lievens picturam

Qui Ioannis Lievens filius erat atque a patre ipso artem pingendi didicit[1]. De 1665 usque ad 1680 Amstelodami, Lugduni Batavorum laboravit et fortasse anno 1680 Lutetiae quoque[1]. Anno 1666 patris tiro fuit atque anno 1668 civis Amstelodamensis factus est[2].

Opera Ioannis praecipue topia[1] atque effigies personarum complectuntur[3], particulariter equestres[1]. Ex effigiebus commemoramus Gregorii de Kermt atque uxoris effigies, ut Scipionem et Palladem, quas anno 1668 inceptas sunt[2] atque Abrahami Heidani effigies[3]. Sicut et Antonium van Dyck et Titianum et Hannibalem Carracci et Ioannem Lievens imitabatur[2].

Eius opera subscribebat IAL seu JAL[1].

De 1665 usque ad 1670[2] Ioannes Verkolje artem ab ipso didicit[1].

 
Dirck Decker effiges equestris (1671)

Notae recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannnem Andream Lievens spectant.
  • Ioannnes Andreas Lievens in Artnet (Anglice)