Quantum redactiones paginae "Universitas Coloratensis apud Boulder" differant

Content deleted Content added
Sigillum
m Automaton: mutationes minores
Linea 1:
{{L}}
[[ImagoFasciculus:CU boulder campus.jpg|thumb|300px|Universitas Colorati apud Boulder]]
'''Universitas Colorati apud [[Boulder (Coloratum)|Boulder]]''' ([[lingua Anglica|Anglice]]: ''University of Colorado at Boulder'', Latine etiam '''universitas Coloratensis'''<ref>[http://www.atrium-media.com/rogueclassicism/Posts/00001557.html] Nuntii Latini anni 2005</ref>) est omnium [[universitas|universitatum]] civitatis [[Coloratum|Colorati]] (scilicet illarum apud [[Denverium]] et [[Fons Coloratensis (Coloratum)|Fontem Coloratensem]]) notissima maximaque. Multi enim homines notissimi&mdash;notissimi—[[astronauta]]e, [[Praemium Nobelianum|Praemio Nobel]] laureati, atque alii&mdash;hacalii—hac in academia docti sunt. Professores discipulique et [[ars|artes]] et [[scientia]]s, praesertim [[physica]]e [[chemia]]eque quam maxime colunt, atque inter terrarum orbis universitates haec universitas scientiis nota est.<ref>[http://colleges.usnews.rankingsandreviews.com/usnews/edu/college/rankings/brief/t1natudoc_brief.php USNews.com Universitates Lectissimae anno 2008]</ref>
 
== Campus ==
=== Bibliotheca ===
[[ImagoFasciculus:Norlin Library - Colorado.jpg|thumb|left|[[Bibliotheca]] forumque ''Norlin'']]
Usque ad annum [[1903]], [[liber|libri]] omnes in aedificio nomine ''Old Main'' locati sunt, sed ob multitudinem librorum [[Bibliotheca]] ''Norlin'' eodem anno condita est. Hodie, haec bibliotheca in tellure maximarum una est.
 
Inscriptiones duae, praeside ipso Norlin Anglice scriptae, ad [[forum]] ''Norlin'' spectant: unum, "Quis aevum proprium solum cognoscit semper ut puer futurus est," et alterum "Sempiternus hic introi ille humanitatis spiritus."
 
Prima inscriptio simillima sententiis quibusdam scriptorum [[Lingua Latina|Latine]] [[Lingua Graeca|GraeceGraeceque]]que antiquorum est, quibus viris linguisque Praeses Norlin valde favere notus est,<ref>http://ucblibraries.colorado.edu/about/norlin.htm</ref> scilicet eis [[Cicero]]nis qui in libro 'Bruto' vel '[[De Oratore]]' ita scripsit:
 
<blockquote>"''Nescire autem quid ante quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum.'' Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria rerum veterum cum superiorum aetate contexitur?"<ref>http://www.thelatinlibrary.com/cicero/orator.shtml#120</ref></blockquote>
Linea 23:
 
=== Macky Auditorium ===
[[ImageFasciculus:Mackey Auditorium - Colorado.jpg|thumb|right|''Macky'' Auditorium]]
Aedificium ingens nomine ''Macky'' surgit in campo Universitatis Coloratensis, quo loco multi chori carminaque multa videri audirique possunt. Ille Macky fuit Andreas J. Macky, mercator notus Boulderensis saeculi undevicesimi exeuntis.
 
Linea 30:
Anno tamen [[1966]] in hoc aedificio [http://www.colorado.edu/police/about/history.html caedes] saevissima facta est. Elaura Jaquette, discipula viginti annos nata, cum ad turrem occidentem ab quodam ianitore Iosepho Morse adlecta erat, in [[Organum tubulatum|organi]] cella est ferocissime constuprata trucidataque. Usque ad hodiernum diem dicunt [[larva]]m huius discipulae miserae frequentare hunc locum.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>