Quantum redactiones paginae "Pugna ad Thapsum" differant

Content deleted Content added
usque ad malum Caews
mNo edit summary
Linea 8:
 
==Proelium==
Cum Caesar cum tribus agminibus meridianam portam obsideret, Metellus appropinquavit ad septentrionalem. Optimates elephantos dextro sinistroque cornu inter eos collocaverunt. Caesar ad dextrum cornu duxit, positis sagittariis equitibusque in utrisque cornibus. Caesar summisit equites eius cum quinque cohortibus, ne elephantes eos superarent. Signo dato, proelium fecerunt. Sagittarii Caesaris tela iniecerunt contra Scipionis elephantos, qui perterriti se converterunt contra suos. Elephanti sinistro cornu irruerunt in mediam Caesaris aciem. Legio V, quae ibi posita erat, elephantorum impetum sustinuit adeo acriter ut elephantus signum illius legionis factus sit. Elephantis eius amissis, copiae Metelli se receperunt. Cum equites Caesaris superiores numero essent, castra deleverunt et impulerunt adversarios in fugam. Quamquam circa decem milia militum Optimatum venerunt in deditionem ad Caesarem, Caesaris, qui semper misericordiam ad hostes monstraverat, iussit omnes interfectos esse. Nonnulli scriptores contendunt Caesarem passum esse catalepsem propter epilepsiam circa finem pugnandi; ita, alius Romanus dux imperaverit trucidationem. Quamquam Metellus Scipio ipse tute effugerat, post paucos menses, obiit in pugna nautica.
 
==Proventus==