Aperire sectionem principem

Mutata

Summarium vacuum
'''Publius Petronius Niger''' est nomen [[consul]]is Romani [[saeculum 1|saeculi 1]] p.C.n. scriptorisque librorum ''[[Satyrica|Satyricon]]'' notissimorum. De praenomine et cognomine diutius nihil certi novimus, sed nunc res apparet<ref>Confer: Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 828</ref>.
 
== Consul ==
 
==Vita==
Petronius anno 60 aut 61 amicus [[Nero (imperator)|Neronis]] factus est et "arbiter elegantiae" domus Caesrum. Anno [[62]] mensibus Iulii et Augusti cum [[Quintus Manlius Ancharius Tarquitius Saturninus|Quinto Manlio Anchario Tarquitio Saturnino]] consul suffectus creatus est. Anno [[65]] in coniuratione [[Gaius Calpurnius Piso (mortuus 65)|Pisonis]] accusatus est: [[Gaius Ofonius Tigellinus]] praefectus praetorio eum cecidit, Petronius sui ipsius manu mortem quaesivit.
==Iudicium Taciti==
'''C. Petronio,''' ut scribit [[Tacitus]] (''Annalibus'' 16.18), "dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae transigebatur; utque alios industria, ita hunc ignavia ad famam protulerat, habebaturque non ganeo et profligator, ut plerique sua haurientium, sed erudito luxu. ac dicta factaque eius quanto solutiora et quandam sui neglegentiam praeferentia, tanto gratius in speciem simplicitatis accipiebantur. [[proconsul]] tamen [[Bithynia]]e et mox consul vigentem se ac parem negotiis ostendit. dein revolutus ad vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium [[Nero]]ni adsumptus est, ''elegantiae arbiter,'' dum nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius adprobavisset. unde invidia [[Tigellinus|Tigellini]] quasi adversus aemulum et scientia voluptatum potiorem. ergo crudelitatem principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam Scaevini Petronio obiectans, corrupto ad indicium servo ademptaque defensione et maiore parte familiae in vincla rapta. Forte illis diebus [[Campania]]m petiverat Caesar, et [[Cumae|Cumas]] usque progressus Petronius illic attinebatur; nec tulit ultra timoris aut spei moras. neque tamen praeceps vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum, obligatas aperire rursum et adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam constantiae peteret. audiebatque referentis nihil de immortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina et facilis versus. servorum alios largitione, quosdam verberibus adfecit. iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam coacta mors fortuitae similis esset. ne codicillis quidem, quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut quem alium potentium adulatus est, sed flagitia principis sub nominibus exoletorum feminarumque et novitatem cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni. fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula." Hoc modo C. Petronius coactus est vim sibi inferre anno [[66]].
 
 
Secundum libros manu scriptos operis cui titulus est ''[[Satyrica]],'' hoc opus conscripsit '''T. Petronius Arbiter.''' De vita illius nihil cognovimus, nisi (ut censent plurimi eruditi) idem fuit ac arbiter elegantiae imperatoris Neronis.
 
== ConsulNotae ==
<references/>
 
{{bio-stipula}}
63 917

recensiones