Quantum redactiones paginae "Valerianus (imperator)" differant

Content deleted Content added
m cursus honorum, categoriae
m Bot: adding Categoria:Mortui saeculo 3 per de:Valerian; mutationes minores
Linea 3:
'''Publius (Aurelius) Licinius Valerianus Augustus''', circa annum [[200]] natus, mortuus post annum [[260]] in Gundishapur, fuit [[imperator]] Romanus ab [[253]] ad 260.
 
== Origo et familia ==
Res de vita puerili vix notae sunt, sed scitur vetere nobilique genere ortus esse et uxorem [[Egnatia Mariniana|Egnatiam Marinianam]] habuisse atque filios duos, maiorem [[Gallienus|Gallienum]], qui patre auctore anno [[253]] Augustus factus est et post mortem eius imperator successit, minorem [[Publius Licinius Valerianus|Publium Licinium Valerianum]], qui anno [[265]] consul ordinarius erat.
 
== Ascensus ==
Primum anno [[238]] sex imperatorum [[consularis]] et [[princeps senatus]] memoratus est, forte res de probatione [[Gordianus|Gordiani imperatoris]] Valerianus egit. Ab [[Decius|Decio]] imperatore anno [[250]] legatus Augusti pro praetore provinciarum [[Raetia]]e et [[Noricum|Norici]] actus autumno anni [[253]] post mortem imperatoris Treboniani Galli, qui antea subsidia in imperatorem Aemilianum rogaverat, a copiis suis imperator exclamatus et ad [[Aemilianus|Aemilianum]] aggressus est. Prope Spoletonem septembre octobreve anni 253 exercitus obviam ierunt, sed Aemilianus ante militibus suis interfectus est.
 
== Tempus regendi ==
Inter imperium Valeriani paene omnes fines imperii Romani exercitibus inimicis imminebantur quare inde de discrimine imperii dicitur, itaque imperator Gallienum filium in septentrioneles misit, ipse [[Gothi|Gothis]]s ad [[Danuvius|Danuvium fluvium]] inferiorem et [[Sassanidae|Persis]] ad finem orientem pugnavit.
 
Summum consilium suum servare provinciam [[Syria|Syriam]]m urbibus pluribus magnis ubi ut [[Antiochia]] per invasionem [[Sapor I|Saporis primi]], regis Persarum, ereptis. Primum tumultum [[Uranius Antoninus|Uranii Antonini]], regis pontificalis Emesae, prostravit repellentis impetum Persarum in urbem eius et successu ipsius imperatoris appellantis. Eo tempore Romani in proeliis multis Persas vicerunt atque 257 victoriam permagnam habuerunt, inde Valerianus nomen renovatoris mundi adeptus. Post hanc victoriam autem Mars et Fortuna imperatorem reliquit, cum clades ingens 260 secuta sit.
 
Sapor in rebus gestis suis de hac victoria refert Valerianum 70 000 milites possidentem proelium permagnum perdidisse atque se imperatorem Romanum cepisse et in [[Persia|Persiam]]m cum militibus magnis Valeriani duxisse. Hic casus tantum semel in historia Romana erat, qui autem tam horrendus, ut Romani etiam valde et diu terrerentur. Tamen res capiendi Valeriani omnes non clarae et multo dubiae sunt, nam nonnulli scriptores sunt, qui diversa tradebant. [[Eutropius]] et [[Zonaras]] exercitum Valeriani deletum et imperatorem ipsum captum atque in Persiam latum esse ut Sapor refert. At [[Zosimus]] aliter prodit dolum Saporis fuisse: Valerianus imperator agere a Sapore petivit, rex accepit poscens solum Valerianum ad conventum in castra sua, inter agendum Valerianus captus. Dolus falsus Saporis fuit. Numquam imperator iam liberatus neque filio suo neque alio Romano.
 
== Supplicium captivi ==
Haec clades ignominia miserrima Romanis erat. Demum sub [[Aurelianus|Aureliano imperatore]] condicio levior facta.
Cum Valerianus mortuus sit, cutis a corpore detracta et ad monitum Romanorum suspensa. Sed an haec vera sit, incertum et maxime dubium est. Et alii nuntii e Persis eo tempore dubitabantur ut fama Valerianum Sapori scalas fuisse in ascendendo equo eius.
Linea 51:
[[Categoria:Legati Raetiae]]
[[Categoria:Legati Norici]]
[[Categoria:Mortui saeculo 3]]
 
[[bg:Валериан]]
Line 58 ⟶ 59:
[[fr:Valérien]]
[[it:Valeriano]]
[[nl:Valerianus ]]
[[pl:Walerian]]