Content deleted Content added
Ceylon (disputatio | conlationes)
m Parvula correxi stipulaeque formulam delevi - commentatio brevis, sed notas continet subscriptas
Ceylon (disputatio | conlationes)
mNo edit summary
Linea 2:
'''Gihad''' ([[Lingua Arabica|Arabice]]: جهاد ''ǧihād'') unum est ex officiis religiosis [[Religio Islamica|Musulmanorum]]. Quod verbum cum sermone cotidiano idem fere valeat atque "studio" aut "contentio", in [[Alcoranum|Alcorano]] tamquam [[Terminus technicus|terminus technicus]] adhibetur pro "studium viae Dei" (الجهاد في سبيل الله ''al-ǧihādu fī-sabīli llah'').<ref>Wendy Doniger (ed.), Merriam-Webster's Encyclopedia of World Religions, 1999, ISBN 087-7790442: ''Jihad'', p.571 {{ling|Anglice}} </ref><ref> Josef W. Meri (ed.), Medieval Islamic Civilization: An Encyclopedia, 2005, ISBN 041-5966906: ''Jihad'', p.419 {{ling|Anglice}}</ref> Qui huic insistit studio ''Mugahid'' (مجاهد ''muǧāhid'') dicitur, plures autem ''Mugahidun'' (مجاهدون ''muǧāhidūn'') aut ''Mugahidin''.
 
Vox ''gihad'' in Alcorano quinquies et tricies legitur, ubi plerumque "pugnam" significat armatam, bis autem "disciplinam" contra temptationes.<ref> The Encyclopaedia of Islam. New Edition. Brill, Leiden, Bd. 2, S. 538; ''al-mausu'a al-fiqhiyya''. Kuwait 2002. Bd. 16, S. 124 {{ling|Anglice}}</ref><ref> Ursula Spuler-Stegemann: Die 101 wichtigste Fragen zum Islam. München 2007, S. 125 {{ling|Theodisce}}</ref> Spectat ''gihad'' ad infideles hortandos, ut vel religionem Islamicam accipiant vel aequo tributo (جزية ''ǧizya'') collato se Musulmanorum tutelae submittant, ut ait capite 9, versu 9:
 
::''"Contendite contra eos, qui non credunt in Deum novissimamque diem, neque vetant quod vetuerunt Deus nuntiusque eius, neque colunt veram religionem - qui quidem Scripturam acceperunt -, dum humiles ex manu tributum exsolvant."''