Quantum redactiones paginae "Fabulae Dolomianorum montium" differant

m
Automaton: mutans Categoria:Litteratura; mutationes minores
(sub +abl. (ubi?))
m (Automaton: mutans Categoria:Litteratura; mutationes minores)
'''Fabulae Dolomianorum montium''' narrabantur ab incolis [[Ladinia|Ladinis]] vel [[Germania|Germanis]] [[Dolomianorum montes|illorum montium]]. Hic duae proponuntur:
 
== Puella in umbra ==
''Puella in umbra'' ([[:wikt:puella|-ae, ''f'.'']]; [[Lingua Theodisca|Theodisce]]: [[:de:Südtiroler_Sagen#Das Kind im Schatten (Pustertal)|''Das Kind im Schatten'']]) est fabula quae [[Pustriosa vallis|Pustriosa valle]] (Theodisce: [[:de:Pustertal]], [[Lingua Italica|Italice]] [[:it:Valle Pusteria]]) in [[Dolomianorum montes|Dolomianorum montibus]] narrabatur:
 
Domina libera de Schöneck (quod [[Lingua Latina|Latine]] angulum vel potius arcem bellam dicere vult) in valli Pusteria filium parita est. Somniis iuxta filium turbata prohibere nequivit ne Truda vulgo Trude specie [[avis]] per fenestram in cameram volaret et filium signo designaret. Quod signum vulgo Teggen appellatum [[naevus]] vel macula colore iecinoris est. Ita filius incantatus et a Truda ut ita dicam lambitus „Trudenlecke“ sive a Truda lambitus factus est. Qua re fortasse vel quod masculino parente carebat eius patre antequam ipse natus est in [[bellum|bello]] necato puer a matri Scharhartus appellatus lutulentior violentiorque homo factus est.
 
Noctibus iterum iterumque Scharhartus somniis turbabatur. Timebat ne mox in somno suffocaretur. Quotienscumque multo [[sudor]]e fluens expergiscitur rem nitentem videt scissura apud fenestram lucida exituram. Scharhartus vetulam consulet. Illa explanat homines noctibus a trudis vexari et illas in hominum ita pectoribus adsidere ut hi paene spirare possint. Id rationem trudarum esse. Se quidem mirari quod Scharhartus trudam nitentem viderit quamquam trudae ab [[oculus|oculis]] hominum cerni non possint. Eine rationem esse cum inferis? Scharhartus explanavit se "Trudenlecke"—a—a Truda lambitus esse.
 
Vetula explanavit trudam ab eo a truda lambito capi posse et captam eo parere debituram esse. Trudas enim ultima luce scissuris lucidis cameras inire et eadem scissura prima luce ex cameris exire. Si scissura quidem clausa esset trudam captum iri. Cum Scharhartus iterum nocte a truda vexatus est, quae pectora premit, et eius nitorem in camera vidit, celeriter ambulatorio operculo scissuram ad fenestram occludit. Proximo die trudam captam in umbra camerae invenit. Primum Scharharto spes areptae sunt cum puella "G'schuichl" esse videtur vel parva imbecillaque puella invenustae speciei. Sed re vera truda viribus praedita est quae naturae modum excedunt. Captiva nunc omnibus Scharharti iussis parere debet.
Vallis supina longe posthac in solis lucem iacent. Fovea autem cum equite mortuo iam dudum in umbra est.
 
== Castellum ad praeceps ==
''[[Castellum]] ad praeceps'' ([[:wikt:castellum|-i, ''n.'']]; [[Lingua Theodisca|Theodisce]]: [[:de:Südtiroler_Sagen#Das_Schloss_am_Abgrund_.28Gr.C3.B6dnertal.29|''Das Schloß am Abgrund'']]) est fabula quae valle Gardena in [[Dolomianorum montes|Dolomianorum montibus]] narrabatur:
 
Nunc quidem non solum captivi liberati sed omnes armigeri et famuli rapide ex arce fugiunt vigine mortaliter sauciata. Dominus autem contumax cum nepti morienti manet. Plena luna est et media nocte ultimo sententiae verbo CONLABETUR prodeunte Gardis moritur et tota arx cum domino neptique in praeceps ''Pinkan'' decidit.
 
== Liber ==
*Theodisce: ''Karl Felix Wolff (Italice etiam Carlo Felice Wolff): Dolomitensagen. Sagen und Überlieferungen, Märchen und Erzählungen der ladinischen und deutschen Dolomitenbewohner. Mit zwei Exkursen Berner Klause und Gardasee. Unveränderter Nachdruck der 1989 in der Verlagsanstalt [[Tyrolum|Tyrolia]] erschienenen sechzehnten Auflage. Verlagsanstalt [[Athesis|Athesia]] [[Bauzanum|Bauzani]] [[2003]]. ISBN 88-8266-216-0'' – Id sic Latine reddi potest: Carolus Felix Wolff (lupus): Fabulae Dolomianorum montium. Fabulae famaque Ladinorum Germanorumque incolarum Dolomianorum montium. - Hic liber etiam aliis linguis editus est.
 
[[Categoria:LitteraturaLitterae]]
[[Categoria:Tridentum et Tirolum Meridionale]]
[[Categoria:Mythologia]]
208 643

recensiones