Quantum redactiones paginae "Alanus ab Insulis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
ad wikifontes
Linea 7:
Scriptum ''De planctu naturale'' inest positio philosophica naturalis.
 
Carmen pulchrissimum est quae incipit '''[http://la.wikisource.org/wiki/Omnis_mundi_creatura Omnis mundi creatura]''':
 
*Omnis mundi creatura
*quasi liber et pictura
*nobis est, et speculum.
*Nostrae vitae, nostrae mortis
*nostri status, nostrae sortis
*fidele signaculum.
*-
*Nostrum statum pingit rosa,
*nostri status decens glosa,
*nostrae vitae lectio.
*Quae dum primo floret,
*defloratus flos effloret
*vespertino senio.
*-
*Ergo spirans flos exspirat
*in pallorem dum delirat,
*oriendo moriens.
*Simul vetus et novella,
*simul senex et puella
*rosa marcet oriens.
*-
*Sic aetatis ver humanae
*juventutis primo mane
*reflorescit paululum.
*Mane tamen hoc excludit
*vitae vesper, dum concludit
*vitale crepusculum.
*-
*Cujus decor dum perorat
*ejus decus mox deflorat
*aetas in qua defluit.
*Fit flos fenum, gemma lutum,
*homo cinis, dum tributum
*homo morti tribuit.
*-
*Cujus vita cujus esse,
*poena, labor et necesse
*vitam morte claudere.
*Sic mors vitam, risum luctus,
*umbra diem, portum fluctus,
*mane claudit vespere.
*-
*In nos primum dat insultum
*poena mortis gerens vultum,
*labor mortis histrio.
*Nos proponit in laborem,
*nos assumit in dolorem;
*mortis est conclusio.
*-
*Ergo clausum sub hac lege,
*statum tuum, homo, lege,
*tuum esse respice.
*Quid fuisti nasciturus;
*quid sis praesens, quid futurus,
*diligenter inspice.
*-
*Luge poenam, culpam plange,
*motus fraena, factum frange,
*pone supercilia.
*Mentis rector et auriga
*mentem rege, fluxus riga,
*ne fluant in devia.
 
 
Carmini sunt stanzae novem. Stanzae sex versus. Hoc est ratio stanzae: