Iustinus Fabio spd, Ave. Commentatio tua de Castra Regina est optima contributio et labor mirandus. Re vera, tam diligenter hanc longam paginam vertisti ut difficile opus sit emendare, quod omnino laudandum est (cum mihi molestum sit ;) )

His dictis, animadverto te nonnulla errores tironibus frequentes inter scripta tua, de quibus te certiorem facere volo:

  1. Noli commentationes tuas, magnis et bonis laboribus non obstantibus, subsignare: Vicipaedia enim est cooperandi opus
  2. Titulos seu rubricos facere potes ita: ==Religio==. Tribus notis "subtitulum" efficis. Inspicias, quaeso, mutationes quas feci commentationi tuae melius ut videas.
  3. Mos noster est numeralia romana evitare, sed si ardenter eis uti cupis, quaeso annum (vel diem) ligas numeris "arabicis", ita: [[2005|MMV]]
  4. De hominum nominibus quomodo latinizanda sint plura legere hic poteris, Anglice--proh dolor usque adhuc non exstat versio Theodisca neque etiam Latina, sed in summo:
    • In homines huius aevi mos Latinistarum qui de rebus recentioribus scribunt solet esse praenomen Latinizare, sed non nomen gentilicium, e.g. Georgius W. Bush,
    • In homines antiquiores, quoniam Lingua Latina usque ad tempus recentissimum lingua scripta invaluit, utendum est figura qua ipsi homines usi sint, etiam si vix Latina videatur, e.g. Iohannes Keplerus, Isaacus Newtonus etc.
  5. De locorum nominibus, fortasse hae pagina tibi utilis erit.
  6. Denique, gratissimus apud nos advenisti. Spero te diu mansurum!

Valeto, Iustinus 07:38 mar 28, 2005 (UTC)


Salve Iustine. Mille gratiam ago, quod commentationem, quae perfecto profecto non fuit, emendavisses. Vidisti fortasse Latinitatem meam optimam non esse. Etiam usum Vicipaediae difficile est tirone, ut scis. Ita gratiam habeo quoque pro auxiliis a te missis. Ego, quamquam linguam Latinam bene non loquor, principia aetatis Ciceronis ardenter in animo teneo. Sic litteras k, j, w evitaturus sum. Itaque scribo "Ceplerus" vel "VVolfgangus". Ut scis quoque c aetate classica tantopere sicut k appellatum est. Estne mos hic? Informationes de nominibus latinizatis etiam melius auxilium sunt.

Mansurus naturaliter sum.

Vale bene.

Fabio

Enuntiatum neque hunc neque illum solempniter commendamus, tamquam aliae Vicipaediae quae usum permittere solent omnium dialectorum maiorum. Etiam omnibus conventibus Latinistarum quibus adfui, semper sunt alii more classico alii more Italico (et nonnquam alii more Erasmiano vel Theodisco) utentes, et necesse est omnia accipere.
Sed in textu scripto enuntiatus non tanti momenti est quam orthographia. E.g. non eodem modo dico cymitharram quam Christophorus Richerius Thorigneus, sed mihi iam placet illa voce uti! Et quando de rebus et nominibus novis agitur, qua nam re necesse est nova verba novasque orthographias excogitare vel effingere, quando homines coaevales de eisdem iam scripserint?
Equidem, de usu litterae c etc., te oro: sicut cum numeralibus Romanis, si ardenter ita scribere vis, quaeso, ligamen fac in nomen solitum, e.g. [[Ioannes Keplerus|Ioannes Cepler]].
Denique: fortasse non es vir omnium Latinitate peritissimus, sed sat bene scribis. Difficultas non est commentationis Latinitas, sed longitudo potius, saltem mihi ignavo ;).
Vale, Iustinus 21:14 mar 28, 2005 (UTC)

Start a discussion with Fabius Bavaricus

Start a discussion