Content deleted Content added
Linea 10:
==User page==
Welcome here, Ceylon! Just a hint: If you want to provide some information about you (e. g. what languages you are speaking), you can put it on your user page *** [[Usor:Ceylon]] ***. --[[Usor:Rolandus|Rolandus]] 22:15, 5 Ianuarii 2008 (UTC)
 
== Salutem plurimam dico ==
 
tibi, Ceylon, Irenaeus gratiasque ago pro ope lata in disputatione illa [[disputatio:res novae|de recta convertendi ratione]] habita. Quam qui cogitat et quantula ex ea nata sint, eodem dolore certe afficietur atque ego, cum ei, qui a suis in scribendo erroribus vitiisque argumento nullo abduci, nulla reprehensione deterreri possint, qua sunt pertinacia, quiquid sibi placuit restaurare pergant. His rebus perspectis equidem hanc mihi legem observandam statui, ut, quod melius esse videatur, semel proposito, si ab imperitis id reicitur, ad eandem rem non revertar, ne vel operam perdam vel arrogantiam illorum graviter feram. Habet interrete et haec quidem vicipaedia recordationem quasi aheneam, ex qua, quod melius est, per commutationem quandam rerum aliquando fortasse renascetur. Tamen interdum delector cum hac convertendi exercitatione tum eorum consuetudine, qui a sincera latinitate profecti hac in vicipaedia versantur augenda. Quorum in numero te libenter duxerim. Vale.--[[Usor:Irenaeus|Irenaeus]] 14:12, 12 Ianuarii 2008 (UTC)
----