Quantum redactiones paginae "Pyrrho" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
de honore et fortuna
Linea 3:
'''Pyrrho''' (Graece Πύρρων; natus ca. [[360 a.C.n.]], mortuus ca. [[270 a.C.n.]]) fuit [[philosophus]] [[Graecia|Graecus]] ex [[Elis|Elide]] oriundus.
 
Inter antiquiores conditae Sceptices [[honos|honorem]] obtinet Pyrrho Eleus, cuius vitam descripsit [[Antigonus Carystius]]. Natus, Philippo regnante Macedone, primum [[Bryso]]nem dialecticum, postea [[Anaxarchus|Anaxarchum]] Democriteum habuit praeceptores. [[Alexander Magnus|Alexandrum Magnum]] in [[India]]m comitatus est, ubi [[gymnosophista]]s et [[magi|magos]] potuit adire.
 
Quantum vero ex Pyrrhone [[Scepticismus]] profecerit, definire non possumus, cum quid ipsi, quid successoribus tribuendum sit, internoscere nequeamus. Scepticus dogma non ponit, id est assensum cohibet ab omni re dubia et incerta; quam assensus retentionem statim forte [[fortuna]] comitata est ea, ad quam omnia philosophia sua tendebat, [[apathia|animi quies et securitas]] (απαθεία).
 
Pyrrhonis discipulus fuit [[Timon Phliasius]]. Pyrrhonis sectatores [[Pyrrhonei]] dicuntur.