Quantum redactiones paginae "Strelitzi" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Strelec Soln.jpeg|thumb|Strelitsus vel mosquetarius Moscovita, e libro [[Adam Olearius|Olearii]]]]
'''Strelitzi'''<ref>[https://books.google.ru/books?id=4jgkwjQmxuEC&q=strelitzorum#v=snippet&q=strelitzorum&f=false ''Ad nova acta eruditorum, quae Lipsiae publicantur, supplementa'', vol. V, 1745, p. 434].</ref> ([[Russice]] стрельцы, ''strel'tsycy'', i.e. pyrobolistae, [[mosquetum|mosquetarii]]) fuerunt milites pedestres coacti [[Moscovia|Moscovienses]]. A saeculo XVI usque ad initium saeculi XVIII exercitus strelitzorum exsistebat.
 
Quamquam nomen strelitzorum in [[lingua Russica antiqua|lingua antiqua]] [[sagitta]]rios significat, strelitzi sensu stricto [[sclopetum|armis igniferis]] armati sunt. Primus exercitus eorum anno 1550 ab [[Ioannes Severus|Ioanne Severo]] institutus est. Tria milia strelitzorum hunc exercitum composuerunt. Saeculo XVII ineunte ad 30 milia strelitzorum numerus auxit, ad annis octogesimis saeculi XVII usque ad 55 milia. Saepe militia streiltzorum hereditaria fuit. Saeculo XVII exeunte saepe rebelliones strelitsi faciebant (anno 1682, anno 1689). [[Petrus Magnus|Petrus I]], postquam iuvenis a rebellibus vix non occisus est, pedetemptim cohortes strelitzenses dimisit.