Quantum redactiones paginae "Ioannes Fridericus Reichardt" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili Advanced mobile edit
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili Advanced mobile edit
Linea 8:
 
==Opera==
Tempore suo Reichardt compositor (melodramaticus) egregius visus est: confecit »Tamerlan«, »Andromeda«, »Protesilaos«, »Brennus« necnon [[ioannes Volfgangus Goethius|Goethii]] [[singspiel|cantus cum ludis scaenicis]] quibus tituli »Claudine von Villabella« (1789) »Erwin und Elmire«, et »Jery und Bätely« (1790). Musicam carminibus Goethii plurimis dederat. Adhuc anno 1835 [[Felix Mendelssohn Bartholdy]] ipse [[dusseldorpium|Dusseldorpii]] compositionem eius »Morgengesang« e scaenis produci iussit.
 
Minime autem plebi placuerunt res [[instrumentum musicum|instrumentis musicis]] exaratae velut symphoniae, [[apertura (musica)|aperturae]], musica cameralis, [[Clavile|chordophonica]]. Musicologice autem opera maximi momenti pepigit: »Briefe eines aufmerksamen Reisenden, die Musik betreffend« (Brunsvici 1774–76), »Über die deutsche komische Oper« (Hamburi 1774); »Musikalisches Kunstmagazin« (Berolini 1781–92); »Studien für Tonkünstler und Musikfreunde« (Berolini 1793); »Vertraute Briefe aus Paris« (Hamburgi 1804); »Vertraute Briefe aus Wien« (Amstelodami 1810).