Quantum redactiones paginae "Vespae (Aristophanes)" differant

Content deleted Content added
Linea 23:
 
== Summarium ==
* '''Prologus'''ː Sosias et Xanthias custodiam ante domum ingenti rete circumdatam agitant in quam post multa alia remedia frustra temptata Bdelycleon patrem clausit ne quotidie nondum orto sole ad iudicumiudicia sortitionem properet. Nihil enim aliud quam iudicare cogitat, somni oblitus et conchas colligens ne sibi desint ad suffragium ponendum. Mox per fumarium exire conatur senex ac deinde sub asini ventre latens ad mercatum acti ut olim [[Ulixes]] ex [[Aries|arietis]] vellere suspensus [[Polyphemus|Polyphemi]] antrum evaserat. Bis tamen a vigilantibus filio et servis intra domum repellitur.
* '''Parodos'''ː senes qui ad Pnyx iudicatum iter faciunt vesparum habitu instructi domum praetereunt et Philocleonis absentiam mirantur. Magna voce eum appellant monentes hodie strategum Lachem<ref>Ille est qui [[Laches|dialogo Platonico]] titulum indidit.</ref> causam agere et Cleonem "trium dierum iram" ad tribunal secum portare iussisse. Coniecturae indulgent fortasse Philocleonem aegrum esse quod pridie reus absolutus esset.
* '''Primum episodium'''ː Philocleon caput e fenestra exserit atque captivitatem comitibus nuntiat dum eos rogat summisse loquerentur ne custodes expergefacerent. Qui eum hortantur ut quam celerrime effugium excogitaret ne serius ad iudicium pervenirent. Laqueos igitur retis rodere incipit et per funem ad humum descendere. Tum vero filius et servi e somno excitantur atque eum intra domum rixa cum vespis facta repellunt. Vespae victae Bdelycleonem coniurationis ad tyrannidem restituendam accusant atque [[Demagogus|demagogum]] [[Cleon|Cleonem]] minitantur qui iura democratica et iudicandi potestatem tuetur.