Quantum redactiones paginae "Vespae (Aristophanes)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 16:
Actio Athenis agitur. Scaena iudicis domus portam et viam ostendit.
== De proposito politico ==
Ut priores haec comedia contra demagogum Cleonem directa est. Nam Athenis omnes cives plus quam triginta annos nati iudices esse poterant si volebantː sex milia eorum ad hoc officium quotannis sorte ducebantur. Ne pauperes damnum acciperent si illis diebus artificium eorum cessasset atque ita aba hociudicis officio averterentur [[Obolus|obolo]] diurnumdiurno damnum pensari iusserat [[Pericles]] et circa [[425 a.C.n.]] demagogus Cleon stipendium ad triobolum auxit.
 
== Summarium ==
* '''Prologus'''ː Sosias et Xanthias custodiam ante domum ingenti rete circumdatam agitant in quam post multa alia remedia frustra temptata Bdelycleon patrem clausit ne quotidie nondum orto sole ad iudicum sortitionem properet. Nihil enim aliud quam iudicare cogitat, somni oblitus et conchas colligens ne sibi desint ad suffragium ponendum. Mox per fumarium exire conatur senex ac deinde sub asini ventre latens ad mercatum acti ut olim [[Ulixes]] ex [[Aries|arietis]] vellere suspensus [[Polyphemus|Polyphemi]] antrum evaserat. Bis tamen a vigilantibus filio et servis intra domum repellitur.